[GAIUS libro septimo ad edictum prouinciale. ] §8.2.6.prHaec autem iura similiter ut rusticorum quoque praediorum certo tempore non utendo pereunt: nisi quod haec dissimilitudo est, quod non omnimodo pereunt non utendo, sed ita, si uicinus simul libertatem usucapiat.
[ガイウス『地方告示注解』第7巻より] しかし、これらの権利は、田園土地の役権と同様に、一定の期間不使用であることによって消滅する。 ただし、単に不使用によっていかなる場合にも消滅するのではなく、隣人が同時に自由を時効取得する場合にのみ消滅する、という相違点がある。
ueluti si aedes tuae aedibus meis seruiant, ne altius tollantur, ne luminibus mearum aedium officiatur, et ego per statutum tempus fenestras meas praefixas habuero uel obstruxero, ita demum ius meum amitto, si tu per hoc tempus aedes tuas altius sublatas habueris: alioquin si nihil noui feceris, retineo seruitutem.
例えば、あなたの建物が私の建物に対して、より高く建てられないこと、あるいは私の建物の採光が妨げられないことという役権を負っており、そして私が法定の期間にわたって、私の窓を塞いだままにするか、あるいは閉塞しており、あなたがこの期間を通じて、あなたの建物をより高く建てていた場合にのみ、私は私の権利を失う。 そうでなく、もしあなたが新しいことを何もしなかったならば、私は役権を保持する。
item si tigni immissi aedes tuae seruitutem debent et ego exemero tignum, ita demum amitto ius meum, si tu foramen, unde exemptum est tignum, obturaueris et per constitutum tempus ita habueris: alioquin si nihil noui feceris, integrum ius suum permanet.
同様に、もしあなたの建物が梁の挿入という役権を負っており、私が梁を取り除いた場合、あなたが、梁が取り除かれた穴を塞ぎ、定められた期間にわたってその状態に保っていた場合にのみ、私は私の権利を失う。 そうでなく、もしあなたが新しいことを何もしなかったならば、その権利は完全に維持される。