[PAULUS libro quinto decimo ad Sabinum. ] §8.2.28.prForamen in imo pariete conclauis uel triclinii, quod esset proluendi pauimenti causa, id neque flumen esse neque tempore adquiri placuit.
[パウルス『サビヌス註釈』第15巻] 床を洗い流す目的で設けられた、寝室または食堂の壁の最下部にある穴は、それが「水の流れ」でもなく、また時効によって取得されることもない、と合意されている。
hoc ita uerum est, si in eum locum nihil ex caelo aquae ueniat (neque enim perpetuam causam habet quod manu fit): at quod ex caelo cadit, etsi non assidue fit, ex naturali tamen causa fit et ideo perpetuo fieri existimatur.
これは、その場所に天からの水が全く入らない場合にのみ、その通りである(というのも、人の手によってなされることは、永続的な原因を持たないからである)。 これに対して、天から降る水は、絶えず降るわけではないにしても、自然の原因によって降るものであり、それゆえ永続的に生じるものとみなされる。
omnes autem seruitutes praediorum perpetuas causas habere debent, et ideo neque ex lacu neque ex stagno concedi aquae ductus potest.
ところで、土地のすべての地役権は永続的な原因を持たねばならず、それゆえ湖からも池からも導水権を認めることはできない。
stillicidii quoque immittendi naturalis et perpetua causa esse debet.
雨滴を注ぎ入れる地役権についても同様に、その原因は自然かつ永続的なものでなければならない。