[PAULUS libro quinto decimo ad Sabinum. ] §8.1.14.prSeruitutes praediorum rusticorum etiamsi corporibus accedunt, incorporales tamen sunt et ideo usu non capiuntur: uel ideo, quia tales sunt seruitutes, ut non habeant certam continuamque possessionem: nemo enim tam perpetuo, tam continenter ire potest, ut nullo momento possessio eius interpellari uideatur.
[パウルス、サビヌス註釈第十五巻] 農地不動産の地役権は、たとい有体物に付帯するものであるとしても、やはり無体のものであり、それゆえ時効によって取得されることはない。 あるいは、地役権とは確定的かつ継続的な占有を有しないようなものであるから、という理由による。 なぜなら、いかなる瞬間にもその占有が中断されたとみなされないほど、これほど永久に、これほど絶え間なく通行できる者は誰もいないからである。
idem et in seruitutibus praediorum urbanorum obseruatur.
同じことが、都市不動産の地役権においても認められる。
§8.1.14.1Seruitus itineris ad sepulchrum priuati iuris manet et ideo remitti domino fundi seruientis potest: et adquiri etiam post religionem sepulchri haec seruitus potest.
墓地への通行地役権は私法の規律にとどまり、それゆえ承役地の所有者に対して放棄されうる。 そして、この地役権は、墓地が宗教的場所となった後においても取得されうる。
§8.1.14.2Publico loco interueniente uel uia publica haustus seruitus imponi pofest, aquae ductus non potest: a principe autem peti solet, ut per uiam publicam aquam ducere sine incommodo publico liceat.
公有地または公道が介在する場合、汲水地役権は設定されうるが、導水地役権は設定されえない。 しかし、公衆の支障なしに公道を通じて導水することが許されるよう、皇帝に請願するのが常である。
sacri et religiosi loci interuentus etiam itineris seruitutem impedit, cum seruitus per ea loca nulli deberi potest.
神聖な場所および宗教的な場所の介在は、通行地役権をも妨げる。 なぜなら、それらの場所を通る地役権は、誰に対しても負担されえないからである。