[ULPIANUS libro septimo decimo ad Sabinum. ] §7.1.70.prQuid ergo si non faciat nec suppleat? teneri eum proprietario Gaius Cassius scribit libro decimo iuris ciuilis.
[ULPIANUS libro septimo decimo ad Sabinum.] では、もし彼がそれをせず、補わない場合はどうなるか。 彼は所有者に対して責任を負うと、ガイウス・カッシウスは市民法第10巻に書いている。
§7.1.70.1Interim tamem, quamdiu summittantur et suppleantur capita quae demortua sunt, cuius sit fetus quaeritur.
しかしそれまでの間、死んだ頭数が補充され、補われるまでの間、生まれた子が誰のものであるかが問われる。
et Iulianus libro tricensimo quinto digestorum scribit pendere eorum dominium, ut, si summittantur, sint proprietarii, si non summittantur, fructuarii: quae sententia uera est.
そしてユリアヌスは学説彙纂第35巻に、それらの所有権は未定の(宙に浮いた)状態にあり、もし補充されるならば所有者のものとなり、補充されないならば使用収益権者のものとなると書いており、この見解は正しい。
§7.1.70.2Secundum quae si decesserit fetus, periculum erit fructuarii, non proprietarii et necesse habebit alios fetus summittere.
これに従えば、もし生まれた子が死んだ場合、その危険は使用収益権者が負い、所有者は負わない。 そして彼は他の子を補充する義務を負う。
unde Gaius Cassius libro octauo scribit carnem fetus demortui ad fructuarium pertinere.
そのため、ガイウス・カッシウスは第8巻に、死んだ子の肉は使用収益権者に帰属すると書いている。
§7.1.70.3Sed quod dicitur debere eum summittere, totiens uerum est, quotiens gregis uel armenti uel equitii, id est uniuersitatis usus fructus legatus est: ceterum si singulorum capitum, nihil supplebit.
しかし、彼が補充しなければならないと言われるのは、群れ(羊など)や群れ(牛など)あるいは群れ(馬など)、すなわち集合物の使用収益権が遺贈された場合に限って真実である。 これに対して、個々の頭数の場合は、彼は何も補う必要はない。
§7.1.70.4Item si forte eo tempore, quo fetus editi sunt, nihil fuit quod summitti deberet, nunc et post editionem: utrum ex his quae edentur summittere debebit, an ex his quae edita sunt, videndum est.
また、もし仮に、子が生まれた時点で、補充されるべきものが何もなかった場合、現在および出生後に、将来生まれるものから補充すべきか、それともすでに生まれたものから補充すべきかを検討しなければならない。
puto autem verius ea, quae pleno grege edita sunt, ad fructuarium pertinere, sed posteriorem gregis casum nocere debere fructuario.
しかし私は、群れが満ちているときに生まれたものは使用収益権者に帰属するが、その後の群れの滅失は使用収益権者に不利益をもたらすべきであると考えるのがより正しいと思う。
§7.1.70.5Summittere autem facti est et Iulianus proprie dicit dispertire et diuidere et diuisionem quandam facere: quod dominium erit summissorum proprietarii.
なお、補充するとは事実(行為)のことであり、ユリアヌスはそれを適切にも、「割り振ること、分配すること、および一種の分割を行うこと」と言っている。 そして、補充されたものの所有権は所有者のものとなる。