[ULPIANUS libro sexto decimo ad edictum. ]
[ウルピアーヌス『告示注解』第16巻] マルケッルスは『学説彙纂』第4巻において次のように書いている。
§6.1.3.prMarcellus libro quarto digestorum scribit: qui gregem habebat capitum trecentorum, amissis centum redemit totidem capita aliena ab eo, qui dominium eorum habebat uel aliena ab eo, qui bona fide ea possidebat: et haec utique gregis, inquit, uindicatione continebuntur.
300頭の群れを所有していた者が、100頭を失った後、それらの所有権を有していた者から、あるいはそれらを善意で占有していた者から、同数の他人の頭数を買い取った。 そして、これらもまた間違いなく群れの返還請求に含まれるであろう、と彼は言う。
sed et si ea sola supersint capita, quae redempta sunt, adhuc eum posse gregem uindicare.
しかしまた、買い取られたそれらの頭数のみが残存している場合であっても、依然として彼が群れを請求することができる、と。
§6.1.3.1Armamenta nauis singula erunt uindicanda: scapha quoque separatim uindicabitur.
船の艤装は個々に請求されるべきであり、小舟もまた個別に請求されるであろう。
§6.1.3.2Pomponius scribit, si quid quod eiusdem naturae est ita confusum est atque commixtum, ut deduci et separari non possint, non totum, sed pro parte esse uindicandum.
ポンポニウスは、同じ性質のものが、引き離して分離することができないほどに混同され混和された場合には、全体ではなく、割合に応じて請求されるべきである、と書いている。
ut puta meum et tuum argentum in massam redactum est: erit nobis commune, et unusquisque pro rata ponderis quod in massa habemus uindicabimus, etsi incertum sit, quantum quisque ponderis in massa habet.
例えば、私とあなたの銀が一つの塊にされたとしよう。 それは私たちの共有物となり、各自がその塊の中にどれだけの重さを有しているかが不確実であるとしても、私たちは塊の中に有している重さの割合に応じて、各自が請求することになるであろう。