[ULPIANUS libro sexto decimo ad edictum. ] §6.1.13.prNon solum autem rem restitui, uerum et si deterior res sit facta, rationem iudex habere debebit: finge enim debilitatum hominem uel uerberatum uel uulneratum restitui: utique ratio per iudicem habebitur, quanto deterior sit factus.
[ウルピアーヌス『告示注解』第16巻] しかし、単に物が返還されるだけでなく、もし物が劣化していたならば、裁判官はその点を考慮しなければならない。 たとえば、衰弱させられた、あるいは鞭打たれた、あるいは負傷した奴隷が返還されると想定せよ。 どれほど劣化させられたかについて、裁判官によって必ず考慮がなされるであろう。
quamquam et legis Aquiliae actione conueniri possessor possit: unde quaeritur an non alias iudex aestimare damnum debeat, quam si remittatur actio legis Aquiliae.
もっとも、占有者はアクィーリア法に基づく訴えによっても訴えられ得る。 それゆえ、アクィーリア法に基づく訴えが放棄されるのでなければ、裁判官は損害を評価すべきではないのではないかという問いが生じる。
et Labeo putat cauere petitorem oportere lege Aquilia non acturum, quae sententia uera est.
そして、ラベオーは、原告がアクィーリア法に基づいては訴えを提起しない旨を保証すべきであると考えており、この見解は正しい。