[IDEM libro sexagensimo octauo ad edictum. ] §50.17.150.prParem esse condicionem oportet eius, qui quid possideat uel habeat, atque eius, cuius dolo malo factum sit, quo minus possideret uel haberet.
[同上、告示注解第68巻] 何かを占有しているか、または保持している者の地位と、自己の悪意によって占有もしくは保持しなくなるようにした者の地位とは、同等でなければならない。