[ULPIANUS libro quinto opinionum.
[ウルピアーヌス著『意見書第5巻』より。
] §5.2.29.prSi suspecta collusio sit legatariis inter scriptos heredes et eum qui de inofficioso testamento agit: adesse etiam legatarios et uoluntatem defuncti tueri constitutum est, eisdemque permissum est etiam appellare, si contra testamentum pronuntiatum fuerit.
]指定相続人たちと遺言義務違反訴訟を提起する者との間の通謀が遺贈受領者たちにとって疑わしい場合、遺贈受領者たちも立ち会って故人の意思を擁護することが定められており、また、もし遺言に反する判決が下された場合には、彼らが控訴することも許されている。
§5.2.29.1De inofficioso testamento matris spurii quoque filii dicere possunt.
母親の遺言義務違反について、非嫡出の息子たちも申し立てをすることができる。
§5.2.29.2Quamuis instituta inofficiosi testamenti accusatione res transactione decisa sit, tamen testamentum in suo iure manet: et ideo datae in eo libertates atque legata, usque quo Falcidia permittit, suam habent potestatem.
遺言義務違反の訴えが提起された後に、事案が和解によって解決されたとしても、遺言は依然としてその効力を有する。 したがって、その中で与えられた奴隷解放および遺贈は、ファルキディウス法が許容する限度において、その効力を保持する。
§5.2.29.3Quoniam femina nullum adoptare filium sine iussu principis potest, nec de inofficioso testamento eius, quam quis sibi matrem adoptiuam falso esse existimabat, agere potest.
女性は皇帝の認可なしにはいかなる息子も養子にすることはできないため、ある者が自己の養母であると誤って信じていた女性の遺言義務違反について、訴えを提起することはできない。
§5.2.29.4In ea prouincia de inofficioso testamento agi oportet, in qua scripti heredes domicilium habent.
遺言義務違反訴訟は、指定相続人たちが住所を有する属州において提起されなければならない。