[ULPIANUS libro quinto opinionum. ] §5.2.29.prSi suspecta collusio sit legatariis inter scriptos heredes et eum qui de inofficioso testamento agit: adesse etiam legatarios et uoluntatem defuncti tueri constitutum est, eisdemque permissum est etiam appellare, si contra testamentum pronuntiatum fuerit. §5.2.29.1De inofficioso testamento matris spurii quoque filii dicere possunt. §5.2.29.2Quamuis instituta inofficiosi testamenti accusatione res transactione decisa sit, tamen testamentum in suo iure manet: et ideo datae in eo libertates atque legata, usque quo Falcidia permittit, suam habent potestatem. §5.2.29.3Quoniam femina nullum adoptare filium sine iussu principis potest, nec de inofficioso testamento eius, quam quis sibi matrem adoptiuam falso esse existimabat, agere potest. §5.2.29.4In ea prouincia de inofficioso testamento agi oportet, in qua scripti heredes domicilium habent.
[울피아누스, 『의견서 제5권』]지정상속인들과 의무위반 유언 소송을 제기하는 자 사이의 담합이 유증수령자들에게 의심스러운 경우, 유증수령자들 역시 법정에 출석하여 고인의 의사를 옹호할 수 있도록 규정되어 있으며, 만약 유언에 반하는 판결이 내려진 경우에는 그들이 상소하는 것도 허용된다.어머니의 의무위반 유언에 대하여 서자들 또한 문제를 제기할 수 있다.의무위반 유언의 소가 제기된 후 화해에 의해 사건이 해결되었다 하더라도 유언은 자체적인 효력을 유지한다. 따라서 그 안에서 부여된 노비 해방과 유증은 팔키디우스법이 허용하는 한도 내에서 그 효력을 가진다.여성은 황제의 허가 없이는 어떤 아들도 입양할 수 없으므로, 어떤 사람이 자신에게 입양어머니라고 잘못 믿었던 여성의 의무위반 유언에 대해서는 소송을 제기할 수 없다.의무위반 유언 소송은 지정상속인들이 주소를 두고 있는 속주에서 제기되어야 한다.