[CALLISTRATUS libro primo cognitionum. ] §5.1.36.prInterdum ex iustis causis et ex certis personis sustinendae sunt cognitiones: ueluti si instrumenta litis apud eos esse dicantur qui rei publicae causa aberunt: idque diui fratres in haec uerba rescripserunt.
[カッリストラトゥス『特別審理について』第1巻] 時として、正当な理由によって、また特定の人物に基づいて、審理は延期されなければならない。 たとえば、訴訟の証書が、公務のために不在にするであろう人々の手元にあると言われる場合などである。 そしてこのことを、神君たる兄弟皇帝は次の言葉で答答した。
humanum est propter fortuitos casus dilationem accipi, ueluti quod pater litigator filium uel filiam uel uxor uirum uel filius parentem amiserit, et in similibus causis cognitionem ad aliquem modum sustineri.
「不慮の出来事を理由として延期が認められることは人道にかなっており、たとえば、訴訟当事者である父親が息子か娘を、あるいは妻が夫を、あるいは息子が親を失ったという場合、および同様の理由がある場合には、審理がある程度延期されることも同様である。
§5.1.36.1Senator si negotiis alienis se optulerit in prouincia, non debet iudicium recusare negotiorum gestorum, sed actionem eum excipere oportere Iulianus respondit, cum sua sponte sibi hanc obligationem contraxerit.
」元老院議員が、属州において他人の事務に自ら介入した場合、彼は事務管理の裁判を拒むべきではなく、むしろ彼がその訴えを引き受けるべきである、とユリアヌスは回答した。 なぜなら、彼が自発的に自らに対してこの義務を成立させたからである。