[TRYPHONINUS libro tertio disputationum. ]
[トリフォニヌス『討論集』第3巻] 原状回復の救済手段は、刑罰の執行のために用意されてはいない。
§4.4.37.prAuxilium in integrum restitutionis exsecutionibus poenarum paratum non est: ideoque iniuriarum iudicium semel omissum repeti non potest.
したがって、一度怠られた侮辱の訴えを再び行うことはできない。
§4.4.37.1Sed et in sexaginta diebus praeteritis, in quibus iure mariti sine calumnia uir accusare mulierem adulterii potest, denegatur ei in integrum restitutio: quod ius omissum si nunc repetere uult, quid aliud quam delicti ueniam, id est calumniae deprecatur? et cum neque in delictis neque in calumniatoribus praetorem succurrere oportere certi iuris sit, cessabit in integrum restitutio.
しかしまた、夫としての権利により誣告の嫌疑なしに夫が妻を姦通罪で告発できる六十日を経過した場合には、彼に対する原状回復は拒絶される。 この怠られた権利をもし彼が今になって回復しようと望むなら、彼は不法行為の免除、すなわち誣告(の罪)の容赦を求めていること以外の何を求めているだろうか。 そして、不法行為においても誣告者に対しても法務官が救済を与えるべきではないということは、確立された法規則であるため、原状回復は認められない。
in delictis autem minor annis uiginti quinque non meretur in integrum restitutionem, utique atrocioribus, nisi quatenus interdum miseratio aetatis ad mediocrem poenam iudicem produxerit.
しかし不法行為においては、二十五歳未満の者は原状回復を受けるに値しない。 とりわけより重大な不法行為においてはそうであるが、年齢に対する同情がときに裁判官を穏やかな刑罰へと導く限度においてのみは例外である。
sed ut ad legis Iuliae de adulteriis coercendis praecepta ueniamus, utique nulla deprecatio adulterii poenae est, si se minor annis adulterum fateatur.
だが、姦通取締に関するユリウス法の規定に話を移すなら、もし二十五歳未満の者が自ら姦通者であることを認めるならば、姦通の刑罰の免除はけっして存在しない。
dixi, nec si quid eorum commiserit, quae pro adulterio eadem lex punit, ueluti si adulterii damnatam sciens uxorem duxerit, aut in adulterio deprehensam uxorem non dimiserit, quaestumue de adulterio uxoris fecerit, pretiumue pro comperto stupro acceperit, aut domum praebuerit ad stuprum adulteriumue in eam committendum: et non sit aetatis excusatio aduersus praecepta legum ei, qui dum leges inuocat, contra eas committit.
また、同法が姦通と同様に処罰する行為、たとえば、姦通罪で有罪判決を受けた女であることを知りながら妻に娶った場合、あるいは姦通の現場で捕らえた妻を離婚しなかった場合、あるいは妻の姦通から利益を得た場合、あるいは発覚した密通に対して対価を受け取った場合、あるいはその家の中で密通や姦通を犯させるために自宅を提供した場合のいずれかを犯したときにも(免除はない)と私は述べた。 そして、法を援用しながらその法に違反する者に対しては、法の規定に抗して年齢を理由とする弁解は認められないのである。