[IDEM libro singulari de gradibus et adfinibus et nominibus eorum. ] §38.10.10.15Quarto gradu personae continentur octoginta.
第四親等には、八十人が含まれる。
abauus, cuius intellectus in octo personas porrigitur: est enim proaui paterni aut materni pater, quos singulos duplici modo intellegendos diximus, aut proauiae paternae aut maternae pater, quae et ipsae singulae dupliciter accipiuntur.
高祖父、その概念は八人の人物に広がる。 というのも、彼は父方または母方の曾祖父の父親であり(これらはそれぞれ二通りの方法で理解されるべきだと述べた)、あるいは、父方または母方の曾祖母の父親であって、これら自身もまたそれぞれ二重に受け取られるからである。
abauia: et haec octies numeratur: est enim proaui paterni aut materni, item proauiae paternae aut maternae mater.
高祖母:彼女もまた八回数えられる。 というのも、彼女は父方または母方の曾祖父の、同じく父方または母方の曾祖母の母親だからである。
patruus magnus est frater aui: qui auus, item frater cum duobus modis intelleguntur, quattuor personas hoc nomen amplectitur, ut sit aui paterni uel materni frater, qui uel eodem patre, id est proauo, uel tantum matre eadem, id est proauia natus est: qui autem mihi patruus magnus est, is patri meo uel matri meae patruus est.
大伯叔父は祖父の兄弟である。 祖父、そして同じく兄弟が二通りの方法で理解されるため、この名称は四人を包含する。 すなわち、父方または母方の祖父の兄弟であって、彼が同じ父親、すなわち曾祖父から、あるいは同じ母親だけ、すなわち曾祖母から生まれた者である。 そして、私にとっての大伯叔父である者は、私の父親または母親にとって父方の叔父である。
amita magna est aui soror: auus autem, item soror, ut supra diximus, dupliciter intelleguntur et ideo hic quoque quattuor personas intellegimus: similiter quae patris mei uel matris meae amita est, mihi erit amita magna.
大伯叔母は祖父の姉妹である。 祖父、そして同じく姉妹は、上に述べたように二通りに理解されるため、ここでも私たちは四人を理解する。 同様に、私の父親または母親の父方の叔母である者は、私にとって大伯叔母となる。
auunculus magnus est auiae frater: quattuor personae huic nomini eadem ratione subiectae sunt mihique is est auunculus magnus, qui patri meo uel matri meae auunculus est.
大舅は祖母の兄弟である。 同じ理由によって四人がこの名称の下に置かれ、私にとっての大舅である者は、私の父親または母親にとって母方の叔父である。
matertera magna est auiae soror: quattuor modis et haec ob eandem causam intellegitur: ea, quae patri meo uel matri meae matertera est, mihi matertera magna uocatur.
大姨は祖母の姉妹である。 同じ原因により、彼女も四通りの方法で理解される。 私の父親または母親の母方の叔母である者は、私にとって大姨と呼ばれる。
eodem gradu sunt et illi qui uocantur fratres patrueles, item sorores patrueles, amitini amitinae, consobrini consobrinae: hi autem sunt, qui ex fratribus uel sororibus nascuntur.
同じ親等には、いとこ、同じくいとこ(女)、おば・おじの子、同じく女、母方いとこ、同じく女と呼ばれる人々もいる。 彼らは兄弟姉妹から生まれる人々である。
quos quidam ita distinxerunt, ut eos quidem, qui ex fratribus nati sunt, fratres patrueles, item eas, quae ex fratribus natae sunt, sorores patrueles: ex fratre autem et sorore amitinos amitinas: eos uero et eas, qui quaeue ex sororibus nati nataeue sunt, consobrinos consobrinas quasi consororinos: sed plerique hos omnes consobrinos uocant, sicut Trebatius.
彼らをある人々は次のように区別した。 すなわち、兄弟から生まれた男子を「父方いとこ」、兄弟から生まれた女子を「父方いとこ(女)」とし、兄弟と姉妹の間から生まれた者を「おば・おじの子(男女)」、姉妹から生まれた男子および女子を「母方いとこ(男女)」とし、これはあたかも「姉妹同士から生まれた者」であるかのようである。 しかし、多くの人々は、トレバティウスがそうであるように、これらすべてを「母方いとこ」と呼ぶ。
sub hac appellatione nominum personae cadunt sedecim hae.
この名称の呼び名の下には、次の十六人が該当する。
patrui filius, item filia bifariam sicut supra numerantur (nam patris mei frater esse potest uel ex patre solo uel etiam ex matre sola): amitae filius, item filia: auunculi filius, item filia: materterae filius, item filia, amita auunculo matertera acceptis duplici intellectu secundum eandem rationem.
父方の叔父の息子、同じく娘は、上記のように二通りに数えられる(なぜなら、私の父親の兄弟は、父親だけを同じくする者か、あるいは母親だけを同じくする者でもあり得るからである)。 父方の叔母の息子、同じく娘。 母方の叔父の息子、同じく娘。 母方の叔母の息子、同じく娘。 ここで、父方の叔母、母方の叔父、母方の叔母は、同じ理由に従って二重の意味で受け取られる。
fratris sororisque nepos ac neptis eodem gradu sunt: sed et frater, item soror, neposue et neptis dupliciter accepti continebunt personas sedecim sic.
兄弟および姉妹の孫(男)および孫(女)も同じ親等である。 しかし、兄弟、同様に姉妹、あるいは孫(男)と孫(女)が二重に受け取られることで、以下のように十六人の人々を含むことになる。
fratris eodem patre nati nepos ex filio nepos ex filia fratris eadem matre, alio patre nati nepos ex filio nepos ex filia fratris eodem patre nati neptis ex filio neptis ex filia fratris alio patre eadem matre nati neptis ex filio neptis ex filia eademque causa octo personae efficient, ut aliae octo accedunt ex sorore natorum nepotes neptesque et similiter numerantur a nobis.
同じ父親から生まれた兄弟の、息子からの孫(男)、娘からの孫(男)。 同じ母親・異なる父親から生まれた兄弟の、息子からの孫(男)、娘からの孫(男)。 同じ父親から生まれた兄弟の、息子からの孫(女)、娘からの孫(女)。 異なる父親・同じ母親から生まれた兄弟の、息子からの孫(女)、娘からの孫(女)。 そして同じ理由によってこれら八人が生じ、姉妹から生まれた者たちの孫(男)および孫(女)として他の八人が加わり、これらは私たちによって同様に数えられる。
fratris autem mei nepos neptisque me patruum magnum appellant: sororum fratrumque meorum nepotes neptesque, item mei inter se consobrini sunt.
他方、私の兄弟の孫(男)および孫(女)は私を「大伯叔父」と呼ぶ。 私の姉妹および兄弟たちの孫(男)および孫(女)、ならびに私自身の孫(男・女)は、互いに「母方いとこ」の関係にある。
abnepos, abneptis: hi sunt pronepotis proneptis filius filia, nepotis neptisue nepos neptis, filii filiaeue pronepos proneptis, nepote uel ex filio nato uel ex filia, nepte uel ex filio nata uel ex filia acceptis, ut ad singulas personas gradu descendamus sic.
玄孫(男)、玄孫(女):彼らは曾孫(男)または曾孫(女)の息子、娘、あるいは孫(男)または孫(女)の孫(男)、孫(女)、あるいは息子または娘の曾孫(男)、曾孫(女)であり、孫(男)が息子から生まれた者か娘から生まれた者、孫(女)が息子から生まれた者か娘から生まれた者として受け取られ、個々の人に向かって親等において以下のように下降していく。
filius nepos pronepos abnepos filius nepos pronepos abneptis filius nepos proneptis abnepos filius nepos proneptis abneptis filius neptis pronepos abnepos filius neptis pronepos abneptis filius neptis proneptis abnepos filius neptis proneptis abneptis similiter hae personae enumerabuntur proposita filia et sic fient sedecim.
息子 - 孫(男) - 曾孫(男) - 玄孫(男)、息子 - 孫(男) - 曾孫(男) - 玄孫(女)、息子 - 孫(男) - 曾孫(女) - 玄孫(男)、息子 - 孫(男) - 曾孫(女) - 玄孫(女)、息子 - 孫(女) - 曾孫(男) - 玄孫(男)、息子 - 孫(女) - 曾孫(男) - 玄孫(女)、息子 - 孫(女) - 曾孫(女) - 玄孫(男)、息子 - 孫(女) - 曾孫(女) - 玄孫(女)。 娘を起点として提示した場合にも、同様にこれらの人物が数え上げられ、このようにして十六人となる。