[IDEM libro quarto opinionum. ] §3.5.44.prQuae utiliter in negotia alicuius erogantur, in quibus est etiam sumptus honeste ad honores per gradus pertinentes factus, actione negotiorum gestorum peti possunt.
[同著者、意見集第四巻] 他人の事務のために有益に支出されたもの、――その中には、段階的な官職への就任に関連して名誉ある形でなされた支出も含まれるが、――は、事務管理訴訟によって請求することができる。
§3.5.44.1Qui pure testamento libertatem acceperunt, actus, quem uiuentibus dominis administrauerunt, rationem reddere non conpelluntur.
遺言により無条件で自由を得た者は、主人が生存している間に彼らが管理した業務について、その計算を報告することを強制されない。
§3.5.44.2Titius pecuniam creditoribus hereditariis soluit existimans sororem suam defuncto heredem testamento extitisse.
ティティウスは、自分の姉妹が遺言によって被相続人の相続人になったと考え、相続債権者たちに弁済した。
quamuis animo gerendi sororis negotia id fecisset, ueritate tamen filiorum defuncti, qui sui heredes patri sublato testamento erant, gessisset: quia aequum est in damno eum non uersari, actione negotiorum gestorum id eum petere placuit.
彼は姉妹の事務を管理する意図でこれを行ったのであるが、実際には、遺言が効力を失ったために父親の自権相続人となった被相続人の子らの事務を管理したことになった。 彼が損失を被らないのが公平であるため、彼が事務管理訴訟によってこの額を請求することが認められた。