[IDEM libro primo sententiarum. ] §3.5.36.prLitis contestatae tempore quaeri solet, an pupillus, cuius sine tutoris auctoritate negotia gesta sunt, locupletior sit ex ea re factus, cuius patitur actionem.
[同人(パウルス)、意見集第一巻] 訴訟繋属の時点で、後見人の認可なしにその事務が管理された被後見人が、自身がそれについての訴えを受忍するその事柄から、より富裕になったかどうかが問われるのが通例である。
§3.5.36.1Si pecuniae quis negotium gerat, usuras quoque praestare cogitur et periculum eorum nominum, quae ipse contraxit: nisi fortuitis casibus debitores ita suas fortunas amiserunt, ut tempore litis ex ea actione contestatae soluendo non essent.
もし誰かが金銭の事務を管理する場合、利息をも支払うこと、および彼自身が結んだ債権の危険を引き受けることを強いられる。 ただし、偶発的な事故によって債務者たちがその財産を失い、その結果、その訴訟に関する訴訟繋属の時点で支払不能であった場合はこの限りではない。
§3.5.36.2Pater si emancipati filii res a se donatas administrauit, filio actione negotiorum gestorum tenebitur.
父親が、自ら贈与した独立の息子の財産を管理した場合には、事務管理の訴えによって息子に対して責任を負う。