[ULPIANUS libro sexto fideicommissorum. ] §2.1.19.prCum quaedam puella apud competentem iudicem litem susceperat, deinde condemnata erat, posteaque ad uiri matrimonium alii iurisdictioni subiecti peruenerat, quaerebatur, an prioris iudicis sententia exsequi possit.
[ウルピアヌス、『信託遺贈集』第6巻] ある娘が、管轄権を有する裁判官のもとで訴訟を提起され、その後敗訴の判決を受け、その後に、別の管轄権に服する夫と結婚した場合に、最初の裁判官の判決が執行され得るかどうかが問われた。
dixi posse, quia ante fuerat sententia dicta: sed et si post susceptam cognitionem ante sententiam hoc eueniet, idem putarem, sententiaque a priore iudice recte fertur.
私は執行され得ると答えた。 なぜなら、それより前に判決が言い渡されていたからである。 しかし、審理が開始された後、判決の前にこのことが起こるとしても、私は同じように考えるであろうし、判決は最初の裁判官によって正当に下される。
quod generaliter et in omnibus huiuscemodi casibus obseruandum est.
このことは、一般的に、かつこの種のすべての事例において遵守されるべきである。
§2.1.19.1Quotiens de quantitate ad iurisdictionem pertinente quaeritur, semper quantum petatur quaerendum est, non quantum debeatur.
管轄権に関係する額について問題となる場合はいつでも、常に、どれだけの額が請求されているかが問われるべきであり、どれだけの額が支払われるべきかではない。