[PAPINIANUS libro tertio responsorum. ] §13.7.40.prDebitor a creditore pignus quod dedit frustra emit, cum rei suae nulla emptio sit: nec si minoris emerit et pignus petat aut dominum uindicet, ei non totum debitum offerenti creditor possessionem restituere cogetur.
[パピニアヌス、答弁集第3巻] 債務者は、自ら与えた質物を債権者から無効に購入する。 自己の物の購入は無効だからである。 また、たとえ彼がより少ない額で購入し、質物を請求するか、または所有権を主張して訴えを提起したとしても、債務額のすべてを提供しない彼に対して、債権者が占有を返還することを強制されることはない。
§13.7.40.1Debitoris filius, qui manet in patris potestate, frustra pignus a creditore patris peculiaribus nummis comparat: et ideo si patronus debitoris contra tabulas eius possessionem acceperit, dominii partem optinebit: nam pecunia, quam filius ex re patris in pretium dedit, pignus liberatur.
家父の権力下に留まっている債務者の息子は、父親の債権者から、特有財産の金銭をもって質物を無効に買い入れる。 それゆえに、もし債務者のパトロヌスが、彼の遺言に反する遺産占有を得た場合、彼は所有権の一部を獲得するであろう。 なぜなら、息子が父親の財産から代金として支払った金銭によって、質物は解放されるからである。
§13.7.40.2Soluta pecunia creditor possessionem pignoris, quae corporalis apud eum fuit, restituere debet nec quicquam amplius praestare cogitur.
金銭が支払われた場合、債権者は、彼の元にあった有体的な質物の占有を返還しなければならず、それ以上のいかなることをも提供することを強制されない。
itaque si medio tempore pignus creditor pignori dederit, domino soluente pecuniam quam debuit secundi pignoris neque persecutio dabitur neque retentio relinquetur.
したがって、もしその間に債権者がその質物を質として与えていた場合、所有者が自己の負っていた金銭を支払うときには、第二の質物について追及の訴えも与えられず、留置権も残されない。