[MODESTINUS libro primo differentiarum.
[モデスティヌス、『相違点について』第一巻。
] §1.7.40.prAdrogato patre familias liberi, qui in eius erant potestate, nepotes apud adrogatorem efficiuntur simulque cum suo patre in eius reccidunt potestatem.
] 家父が自入養子とされるとき、その権力下にあった子らは、自入養親のもとで孫となり、同時に自らの父親とともに自入養親の権力下に帰属する。
quod non similiter in adoptionem contingit: nam nepotes ex eo in aui naturalis retinentur potestate.
これは養子縁組においては同様には起こらない。 なぜなら、その者から生まれた孫たちは、実の祖父の権力下にとどめ置かれるからである。
§1.7.40.1Non tantum cum quis adoptat, sed et cum adrogat, maior esse debet eo, quem sibi per adrogationem uel per adoptionem filium facit, et utique plenae pubertatis: id est decem et octo annis eum praecedere debet.
人が(他入)養子にする時だけでなく、自入養子にする時も、自入養子縁組または(他入)養子縁組によって自らの子とする者よりも年長でなければならず、とりわけ「完全な思春期」に達していなければならない。 すなわち、相手より十八年先行していなければならない。
§1.7.40.2Spado adrogando suum heredem sibi adsciscere potest nec ei corporale uitium impedimento est.
生殖不能者は、自入養子縁組をすることによって自らの相続人を引き入れることができ、身体的欠陥は彼にとって障害とはならない。