[IDEM libro secundo de officio proconsulis. ] §1.16.7.prSi in aliam quam celebrem ciuitatem uel prouinciae caput aduenerit, pati debet commendari sibi ciuitatem laudesque suas non grauate audire, cum honori suo prouinciales id uindicent: et ferias secundum mores et consuetudinem quae retro optinuit dare.
[同著者、『プロコンスルの職務について』第2巻より] もし彼が、著名な都市、あるいは属州の首府に到着したならば、その都市が自分に推薦されるのを許容し、また自分への賛辞を嫌がらずに聞かなければならない。 属州民たちはこれを彼の名誉のために要求するからである。 そして、従来維持されてきた習俗や慣習に従って、祝祭日を与えなければならない。
§1.16.7.1Aedes sacras et opera publica circumire inspiciendi gratia, an sarta tectaque sint uel an aliqua refectione indigeant, et si qua coepta sunt ut consummentur, prout uires eius rei publicae permittunt, curare debet curatoresque operum diligentes sollemniter praeponere, ministeria quoque militaria, si opus fuerit, ad curatores adiuuandos dare.
神殿や公共建築物を、それらが良好な状態に維持されているか、あるいは何らかの修復を必要としているかを検査するために巡回し、また、すでに開始されている工事があるならば、その都市共同体の財政力が許す限りにおいて、それが完成されるように配慮しなければならない。 正式に建築物のための入念な監督官を任命し、必要であれば、彼らを助けるために軍の奉仕をも提供しなければならない。
§1.16.7.2Cum plenissimam autem iurisdictionem proconsul habeat, omnium partes, qui Romae uel quasi magistratus uel extra ordinem ius dicunt, ad ipsum pertinent:
プロコンスルは最も完全な裁判権を有しているのであるから、ローマにおいて政務官として、あるいは特別の資格において裁判を行うすべての者の職務が、彼自身に帰属する。