[ULPIANUS libro primo institutionum. ] §1.1.1.prIuri operam daturum prius nosse oportet, unde nomen iuris descendat.
[ウルピアーヌス『法学提要』第一巻] 法を学ぼうとする者は、まず法という名前がどこに由来するのかを知らねばならない。
est autem a iustitia appellatum: nam, ut eleganter Celsus definit, ius est ars boni et aequi.
法は正義にちなんで名付けられたのである。 なぜなら、ケルススが優雅に定義しているように、法とは善と公正の技術だからである。
§1.1.1.1Cuius merito quis nos sacerdotes appellet: iustitiam namque colimus et boni et aequi notitiam profitemur, aequum ab iniquo separantes, licitum ab illicito discernentes, bonos non solum metu poenarum, uerum etiam praemiorum quoque exhortatione efficere cupientes, ueram nisi fallor philosophiam, non simulatam affectantes.
このために、人は我々を正当にも神官と呼ぶかもしれない。 なぜなら、我々は正義を尊び、善と公正の知識を公言し、公正なものを不公正なものから分け、許されることを許されないことから区別し、人々をただ刑罰の恐怖によってだけでなく、褒賞の奨励によっても善い者にしようと望み、私の見誤りでなければ、偽りのない本物の哲学を志しているからである。
§1.1.1.2Huius studii duae sunt positiones, publicum et priuatum.
この学問には、公法と私法という二つの位置づけがある。
publicum ius est quod ad statum rei Romanae spectat, priuatum quod ad singulorum utilitatem: sunt enim quaedam publice utilia, quaedam priuatim.
公法とはローマ国家のあり方に関するものであり、私法とは個人の利益に関するものである。 なぜなら、ある事柄は公的に有益であり、ある事柄は私的に有益だからである。
publicum ius in sacris, in sacerdotibus, in magistratibus constitit.
公法は、聖事、神官、公職者に関わる。
priuatum ius tripertitum est: collectum etenim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut ciuilibus.
私法は三つの部分からなる。 なぜなら、それは自然の教え、あるいは万民の教え、あるいは市民の教えから集められたものだからである。
§1.1.1.3Ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit: nam ius istud non humani generis proprium, sed omnium animalium, quae in terra, quae in mari nascuntur, auium quoque commune est.
自然法とは、自然がすべての動物に教えたものである。 なぜなら、その法は人類に特有のものではなく、陸上に生まれ、海中に生まれ、また鳥類を含むすべての動物に共通のものだからである。
hinc descendit maris atque feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio, hinc educatio: uidemus etenim cetera quoque animalia, feras etiam istius iuris peritia censeri.
ここから、我々が婚姻と呼ぶ雄と雌の結合が由来し、ここから子の生殖が、ここから養育が由来する。 実際、我々は、他の動物や、野生の獣たちさえも、この法の知識を有しているとみなされているのを目にするからである。
§1.1.1.4Ius gentium est, quo gentes humanae utuntur.
万民法とは、人間の諸民族が用いるものである。
quod a naturali recedere facile intellegere licet, quia illud omnibus animalibus, hoc solis hominibus inter se commune sit.
これが自然法から離れていることは、容易に理解できる。 なぜなら、前者はすべての動物に共通であり、後者は人間同士の間で彼らだけに共通だからである。