§44.8.1his magno opere laetus consul ab Dio ad Philan ducit, simul ut praesidium eius firmaret, simul ut militi frumentum, cuius tarda subvectio erat, divideret. §44.8.2ea profectio famam haudquaquam secundam habuit. nam alii metu recessisse eum ab hoste ferebant, quia manenti in Pieria proelio dimicandum foret, §44.8.3alii ignarum, belli quae in dies fortuna novaret, ut opperientibus sese rebus, emisisse de manibus ea, quae mox repeti non possent. §44.8.4simul enim cessit possessione Dii, excitavit hostem, ut tunc tandem sentiret recuperanda esse, quae prius culpa amissa forent. §44.8.5audita enim profectione consulis regressus Dium, quae disiecta ac vastata ab Romanis erant, reficit, pinnas moenium decussas reponit, ab omni parte muros firmat; deinde quinque milia passuum ab urbe citra ripam Elpei amnis castra ponit, amnem ipsum transitu perdifficilem pro munimento habiturus. §44.8.6fluit ex valle Olympi montis, aestate exiguus, hibernis idem incitatus pluviis et supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in mare evolvendo terram praealtas voragines cavatoque medio alveo ripas utrimque praecipitis. §44.8.7hoc flumine saeptum iter hostis credens extrahere relicum tempus aestatis in animo habebat. §44.8.8inter haec consul a Phila Popilium cum duobus milibus armatorum Heracleum mittit. §44.8.9abest a Phila quinque milia ferme passuum, media regione inter Dium Tempeque in rupe amni inminente positum.
[] これらの知らせに大いに喜んだ執政官は、ディウムからフィラへと軍を率いた。それは、その地の守備隊を強化するためでもあり、また同時に、輸送が遅れていた穀物を兵士たちに分配するためでもあった。 [] この出発は、決して好意的な評判を得なかった。というのも、ある人々は、彼がピエリアに留まっていれば戦闘を交えねばならなかったであろうから、敵への恐れから退却したのだと言い、 [] また別の人々は、日々変化する戦争の形勢を知らず、まるで事態の推移を待つかのようにして、間もなく取り戻すことのできない機会を手から放してしまったのだと言った。 [] 実際、彼がディウムの占領を放棄するやいなや、敵を刺激することになり、それによって敵は、以前に自分たちの過失によって失ったものを今こそ取り戻さねばならないと、ついに気づくことになった。 [] 執政官の出発を聞いたペルセウスはディウムに戻り、ローマ人によって破壊され荒廃させられたものを修復し、崩された城壁の胸壁を元に戻し、あらゆる側から城壁を補強した。それから彼は、都市から五マイル離れたエルペウス川のこちら側の岸に陣を敷いた。渡るのが非常に困難なこの川自体を、防壁とするつもりであった。 [] この川はオリンポス山の谷から流れ出ており、夏には水が少ないが、冬の雨で増水すると、同じ川が岩の上流では巨大な渦を作り、下流では削り取られた土を海へと押し流すことで非常に深い深淵を作り出し、中央の川床を穿つことで両岸を険しい崖にする。 [] この川によって敵の進路が遮られたと信じた彼は、夏の残りの期間を引き延ばすつもりであった。 [] こうした中で、執政官はフィラからポピリウスを二千人の武装兵とともにヘラクレウムへと派遣した。 [] そこはフィラから約五マイル離れており、ディウムとテンペの中間地域で、川を見下ろす岩の上に位置していた。