§43.9.1in Liguribus eo anno nihil memorabile gestum.
\n同年、リグリア人たちの間では特筆すべきことは何も行われなかった。
nam nec hostes moverunt arma, neque consul in agrum eorum legiones induxit;
というのも、敵は武器を取らず、執政官も彼らの領土に軍団を進めなかったからである。
§43.9.2et satis explorata pace eius anni milites duarum legionum Romanarum intra dies sexaginta, quam in provinciam venit, dimisit.
\n\nそして、その年の平和が十分に確かめられたため、彼は属州に到着してから六十日以内に、二つのローマ軍団の兵士たちを解散させた。
§43.9.3sociorum nominis Latini exercitu mature in hiberna Lunam et Pisas deducto ipse cum equitibus Galliae provinciae pleraque oppida adit.
\n\n同盟者やラティウム名の軍勢が早々にルーナとピーサェの冬営地に引き払われると、彼自身はガリア属州の騎兵たちを伴って、多くの町々を巡った。
§43.9.4nusquam alibi quam in Macedonia bellum erat.
\n\nマケドニア以外のどこにも戦争はなかった。
suspectum tamen Gentium, Illyriorum regem, habebant.
しかしながら、彼らはイリュリア人の王ゲンティウスを疑わしい者とみなしていた。
§43.9.5itaque et octo navis ornatas a Brundisio senatus censuit mittendas ad C. Furium legatum Issam, qui cum praesidio duarum Isensium navium insulae praeerat — duo milia militum in eas naves sunt inposita, quae M. Raecius praetor ex senatus consulto in ea parte Italiae, quae obiecta Illyrico est, conscripsit —
\n\nそのため、元老院は、ブロンディシウムから艤装された八隻の船をイッサの使節ガイウス・フリウスのもとに送るべきだと決議した。 彼はイッサの二隻の船からなる守備隊とともにその島を管轄していた。 ――それらの船には二千の兵士が乗り組んだが、彼らは法務官マルクス・ラエキウスが元老院決議に基づき、イリュリアに面したイタリアの地域で徴募した者たちであった。
§43.9.6, et consul Hostilius Ap. Claudium in Illyricum cum quattuor milibus peditum misit, ut accolas Illyrici tutaretur.
\n\n、そして執政官ホスティリウスは、アッピウス・クラウディウスを四千の歩兵とともにイリュリアへと派遣し、イリュリア近隣の住民を守らせた。
§43.9.7qui non contentus iis, quas adduxerat, copiis auxilia ab sociis conrogando ad octo milia hominum ex vario genere armavit peragrataque omni ea regione ad Lychnidum Dassaretiorum consedit.
\n\n彼は自分が率いてきた軍勢に満足せず、同盟者たちから補助兵を募ることで、様々な兵種からなる約八千人の兵を武装させ、その地域全体を巡った後、ダッサレティイ人のリクニドゥスに陣を敷いた。