§41.25.1per haec tempora Aetolorum in semet ipsos versus furor mutuis caedibus ad internecionem adducturus videbatur gentem.
この頃、アイトリア人たちの彼ら自身に向けられた狂気は、互いの殺戮によってその部族を絶滅へと追いやるかのように見えた。
§41.25.2fessi deinde et Romam utraque pars miserunt legatos et inter se ipsi de reconcilianda concordia agebant;
その後、疲れ果てた両陣営は、ローマへも使節を派遣し、また彼ら自身の間でも和解の再建について話し合っていた。
quae novo facinore discussa res veteres etiam iras excitavit.
しかし、この事態は新たな凶行によって打ち砕かれ、古い怒りをも呼び覚ました。
§41.25.3exulibus Hypataeis, qui factionis Proxeni erant, cum reditus in patriam promissus esset fidesque data per principem civitatis Eupolemum, octoginta inlustres homines, quibus redeuntibus inter ceteram multitudinem Eupolemus etiam obvius exierat, cum salutatione benigna excepti essent dextraeque datae, ingredientes portam, fidem datam deosque testis nequiquam invocantes interfecti sunt.
プロクセノスの派閥に属していたヒュパタの亡命者たちに、祖国への帰還が約束され、国の指導者エウポレムスによって保証が与えられたとき、八十名の著名な人々(彼らが帰還する際には、他の群衆に交じってエウポレムス自身も出迎えに出ていたのだが)は、親切な挨拶で迎えられ、右手を交わされた後、門に入るところで、与えられた約束と神々を証人として虚しく呼び求めながら、殺害された。
§41.25.4inde gravius de integro bellum exarsit.
そこから、新たに、より激しい戦争が燃え上がった。
§41.25.5C. Valerius Laevinus et Ap. Claudius Pulcher et C. Memmius et M. Popilius et L. Canuleius missi ab senatu venerant.
元老院から派遣されたガイウス・ウァレリウス・ラエウィヌス、アッピウス・クラウディウス・プルケル、ガイウス・メンミウス、マルクス・ポピリウス、ルキウス・カヌレイウスが到着した。
§41.25.6apud eos cum Delphis utriusque partis legati magno certamine agerent, Proxenus maxime cum causa, tum eloquentia praestare visus est;
彼らの前で、デルポイにおいて両陣営の使節たちが激しい論争を繰り広げた際、プロクセノスが、その大義においても雄弁さにおいても最も優れているように思われた。
qui paucos post dies ab Orthobula uxore veneno est sublatus;
しかし彼は数日後、妻のオルトブラによって毒殺された。
damnataque eo crimine in exilium abiit.
彼女はその罪で有罪判決を受け、亡命した。
§41.25.7idem furor et Cretenses lacerabat.
同じ狂気はクレタ人たちをも引き裂いていた。
adventu deinde Q. Minuci legati, qui cum decem navibus missus ad sedanda eorum certamina erat, ad spem pacis venerant.
その後、彼らの紛争を鎮めるために10隻の船とともに派遣されていた使節クィントゥス・ミヌキウスの到着によって、彼らは平和への希望を抱くに至った。
ceterum indutiae tantum sex mensum fuerunt;
しかし、休戦はわずか六ヶ月の間にすぎなかった。
§41.25.8inde multo gravius bellum exarsit.
そこから、はるかに激しい戦争が燃え上がった。
Lycii quoque per idem tempus ab Rhodiis bello vexabantur.
同じ頃、リュキア人たちもまたロドス人たちによって戦争で苦しめられていた。
sed externorum inter se bella, quo quaeque modo gesta sint, persequi non operae est satis superque oneris sustinenti res a populo Romano gestas perscribere.
しかし、外国の民同士の戦争がどのように行われたかを逐一追うことは、ローマ人民の成し遂げた偉業を書き記すことだけで、それを担っている者にとって十分すぎるほどの重荷である以上、なす価値のある仕事ではない。