§40.45.1hiems eo anno nive saeva et omni tempestatum genere fuit: arbores, quae obnoxiae frigoribus sunt, deusserat cunctas;
その年の冬は、猛烈な雪とあらゆる悪天候に見舞われ、寒さに弱い木々をすべて枯らしてしまった。
et eadem aliquanto quam alias longior fuit.
また、その冬は他の時期よりもかなり長引いた。
§40.45.2itaque Latinas nox subito coorta et intolerabilis tempestas in monte turbavit, instaurataeque sunt ex decreto pontificum.
そのため、突如として発生した暗闇と耐え難い嵐が、アルバヌス山でのラティウムの祝祭を混乱に陥れ、それらは神官たちの決議によって改めて執り行われた。
§40.45.3eadem tempestas et in Capitolio aliquot signa prostravit fulminibusque complura loca deformavit, aedem Iovis Tarracinae, aedem Albam Capuae portamque Romanam;
同じ嵐はカピトリウムでもいくつかの像をなぎ倒し、また落雷によって多くの場所、すなわちテッラキーナのユーピテル神殿、カプアの白い神殿、そしてローマ門を損壊した。
§40.45.4muri pinnae aliquot locis decussae erant.
城壁の鋸歯もいくつかの場所で打ち落とされていた。
haec inter prodigia nuntiatum et ab Reate tripedem natum mulum.
これらの不吉な前兆の最中に、レアテから三本脚のラバが生まれたということも報告された。
§40.45.5ob ea decemviri iussi adire libros edidere, quibus diis et quot hostiis sacrificaretur, et ut supplicatio diem unum esset.
これらのことのために、十人委員は書物(シビュラの書)を参照することを命じられ、どの神々に、また何頭の犠牲獣をもって生贄を捧げるべきか、そして祈願式を1日行うべきであることを公表した。
§40.45.6ludi deinde votivi Q. Fulvii consulis per dies decem magno apparatu facti.
その後、執政官クィントゥス・フルウィウスの誓願の競技会が10日間にわたり、盛大な準備をもって催された。
censorum inde comitia habita: creati M. Aemilius Lepidus pontifex maximus et M. Fulvius Nobilior, qui ex Aetolis triumphaverat.
次いで監察官の選挙集会が開かれ、最高神祇官マルクス・アエミリウス・レピドゥスと、アイトリア人に対して凱旋式を挙行したマルクス・フルウィウス・ノビリオルが選出された。
§40.45.7inter hos viros nobiles inimicitiae erant, saepe multis et in senatu et ad populum atrocibus celebratae certaminibus.
これら高貴な人々の間には敵対関係があり、元老院においても民衆の前においても、しばしば多くの激しい論争によって世間に知れ渡っていた。
§40.45.8comitiis confectis, ut traditum antiquitus est, censores in Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt;
選挙が終了すると、古来の伝承に従い、監察官たちはカンプスにおいてマールスの祭壇の傍らで象牙の職椅に着席した。
quo repente principes senatorum cum agmine venerunt civitatis, inter quos Q. Caecilius Metellus verba fecit.
そこへ突如として、国家の有力な元老院議員たちが市民の列を伴ってやって来て、彼らのうちでクィントゥス・カエキリウス・メテッルスが演説を行った。