§40.33.1sauciis deinde in oppidum Aeburam devectis per Carpetaniam ad Contrebiam ductae legiones.
その後、負傷者たちがアエブラの町へと運ばれると、軍団はカルペタニアを通ってコントレビアへと導かれた。
§40.33.2ea urbs circumsessa cum a Celtiberis auxilia arcessisset, morantibus iis, non quia ipsi cunctati sunt, sed quia profectos domo inexplicabiles continuis imbribus viae et inflati amnes tenebant, desperato auxilio suorum in deditionem venit.
その都市は包囲され、ケルティベリア人に救援を求めていたが、救援の者たちが遅れ(それは彼ら自身が躊躇したからではなく、家を出発した彼らを、絶え間ない大雨による通行不能な道路と増水した河川が引き留めていたからであるが)、味方の救援を絶望視して降伏した。
§40.33.3Flaccus quoque tempestatibus foedis coactus exercitum omnem in urbem introduxit.
フラックスもまた、過酷な悪天候に強いられて、全軍を都市の中へと入れた。
§40.33.4Celtiberi, qui profecti erant deditionis ignari, cum tandem superatis, ubi primum remiserunt imbres, amnibus Contrebiam venissent, postquam nulla castra extra moenia viderunt, aut in alteram partem translata rati aut recessisse hostes, per neglegentiam effusi ad oppidum accesserunt.
降伏を知らずに出発していたケルティベリア人たちは、雨が止むやいなや河川をようやく渡りきってコントレビアに到着した。 城壁の外に陣営が見えないのを見て、敵が他方に移動したか、あるいは撤退したのだと考え、不注意にもばらばらになって町に近づいた。
§40.33.5in eos duabus portis Romani eruptionem fecerunt et incompositos adorti fuderunt.
彼らに対してローマ軍は二つの門から出撃を行い、混乱していた彼らを襲って敗走させた。
quae res ad resistendum eos §40.33.6et ad capessendam pugnam impediit, quod non uno agmine nec ad signa frequentes veniebant, eadem magnae parti ad fugam saluti fuit:
このことは彼らが抵抗するのを、また戦闘に突入するのを妨げた(というのも、彼らは一つの隊列でもなく、軍旗のもとに集まってもいなかったからである)。 しかし同じそのことが、大部分の者にとっては逃走のための救いとなった。
§40.33.7sparsi enim toto passim campo se diffuderunt, nec usquam confertos eos hostis circumvenit.
なぜなら、彼らは野原全体にいたるところに散らばって逃げ散り、敵が彼らを一塊の状態で包囲することはどこにもなかったからである。
tamen ad duodecim milia sunt caesa, capta plus quinque milia hominum, equi quadringenti, signa militaria sexaginta duo.
それでも、一万二千人近くが殺害され、五千人以上の人々、四百頭の馬、六十二本の軍旗が捕らえられた。
§40.33.8qui palati e fuga domum se recipiebant, alterum agmen venientium Celtiberorum deditionem Contrebiae et suam cladem narrando averterunt.
逃走から離散して家へ帰る途中であった者たちは、やって来るケルティベリア人の別の隊列に対し、コントレビアの降伏と自分たちの惨敗を語ることによって、引き返させた。
§40.33.9extemplo in vicos castellaque sua omnes dilapsi.
たちまち全員が自分たちの村や砦へと散っていった。
Flaccus a Contrebia profectus per Celtiberiam populabundus ducit legiones multa castella expugnando, done maxima pars Celtiberorum in deditionem venit.
フラックスはコントレビアを出発し、略奪を行いながらケルティベリア地方を通って軍団を率い、多くの砦を攻略し、ついにケルティベリア人の大部分が降伏するに至った。