§4.51.1Q. Fabio Vibulano interrege comitia habente consules creati sunt A. Cornelius Cossus, L. Furius Medullinus.
クィントゥス・ファビウス・ウィブラヌスが空位政職者として民会を開催する中で、アウルス・コルネリウス・コッススとルキウス・フリウス・メドゥリヌスが執政官に選出された。
§4.51.2his consulibus principio anni senatus consultum factum est, ut de quaestione Postumianae caedis tribuni primo quoque tempore ad plebem ferrent plebesque praeficeret quaestioni, quem vellet.
これらの者たちの執政官期の年の初めに、ポストゥミウス殺害の査問について、軍事補佐官たちが最初の機会に平民に提案し、平民が査問の責任者に望む者を任命するように、という元老院決議がなされた。
a plebe consensu consulibus negotium mandatur;
平民の合意のもと、その任務は執政官たちに委ねられた。
§4.51.3qui summa moderatione ac lenitate per paucorum supplicium, quos sibimet ipsos conscisse mortem satis creditum est, transacta re nequivere tamen consequi, ut non aegerrime id plebs ferret:
彼らは最大の穏健さと寛大さをもって、自ら死を選んだと十分に信じられている少数の者の処罰によって事態を処理したものの、それでも平民がこのことを極めて不快に思うのを防ぐことはできなかった。
§4.51.4iacere tam diu inritas actiones, quae de suis commodis ferrentur, cum interim de sanguine ac supplicio suo latam legem confestim exerceri et tantam vim habere.
すなわち、自分たちの利益のために提案されている法案はこれほど長い間無効のまま放置されているのに、その一方で、自分たちの血と処罰に関する可決された法律はただちに執行され、これほど大きな効力を持つということである。
§4.51.5aptissimum tempus fuerat vindicatis seditionibus delenimentum animis Bolani agri divisionem obici, quo facto minuissent desiderium agrariae legis, quae possesso per iniuriam agro publico patres pellebat;
反乱が処罰された今、人々の心を和らげるものとしてボラヌスの土地の分配を提示するのに最も適した時期であったろう。 そうしていれば、不当に占有された公有地から貴族たちを追い出そうとする土地法の切望を和らげることができただろうに。
§4.51.6tunc haec ipsa indignitas angebat animos: non in retinendis modo publicis agris, quos iam teneret, pertinacem nobilitatem esse, sed ne vacuum quidem agrum nuper ex hostibus captum plebi dividere, mox paucis, ut cetera, futurum praedae.
その時、まさにこの不条理が彼らの心を苦しめていた。 貴族は、すでに手に入れている公有地を保持することにおいて頑迷であるだけでなく、最近敵から奪い取ったばかりの空いている土地さえも平民に分配しようとせず、それは他の土地と同様に、まもなく少数の者の獲物となるであろうことである。
§4.51.7eodem anno adversus Volscos populantes Hernicorum fines legiones ductae a Furio consule, cum hostem ibi non invenissent, Ferentinum, quo magna multitudo Volscorum se contulerat, cepere.
同じ年に、ヘルニキ族の領土を荒らし回っているウォルスキ族に対して、フリウス執政官に率いられた軍団が進軍したが、そこには敵が見つからなかったため、ウォルスキ族の多数が逃げ込んでいたフェレンティヌムを占領した。
§4.51.8minus praedae, quam speraverant, fuit, quod Volsci, postquam spes tuendi exigua erat, sublatis rebus nocte oppidum reliquerant;
彼らが期待していたよりも戦利品は少なかった。 なぜならウォルスキ族は、防衛の望みがほとんどないと知ると、荷物をまとめて夜の間に町を立ち去っていたからである。
postero die prope desertum capitur.
翌日、それはほぼ無人の状態で占領された。
Hernicis ipsum agerque dono datus.
町自体と土地は、ヘルニキ族に贈り物として与えられた。