§37.9.1inter haec Phocaeae seditio orta quibusdam ad Antiochum multitudinis animos avocantibus.
この間に、ある人々が民衆の心をアンティオコスの方へと引き離したため、ポカイアで暴動が起こった。
§37.9.2gravia hiberna navium erant, grave tributum, quod togae quingentae imperatae erant cum quingentis tunicis,
船の冬営は彼らにとって重い負担であり、また貢納も重かった。 というのも、500着のトガが500着のチュニカとともに要求されたからである。
§37.9.3gravis etiam inopia frumenti, propter quam naves quoque et praesidium Romanum excessit.
穀物の不足もまた深刻であり、そのために船とローマの守備隊も撤退した。
tum vero liberata metu factio erat, quae plebem in contionibus ad Antiochum trahebat;
その時になって本当に、民衆を集会においてアンティオコスへと惹きつけていた派閥が、恐怖から解放された。
§37.9.4senatus et optimates in Romana societate perstandum censebant;
元老院と貴族層は、ローマとの同盟を固守すべきだと考えていた。
defectionis auctores plus apud multitudinem valuerunt.
しかし、離反の首謀者たちが民衆の間でより大きな勢力を持った。
§37.9.5Rhodii, quo magis cessatum priore aestate erat, eo maturius aequinoctio verno eundem Pausistratum classis praefectum cum sex et triginta navibus miserunt.
ロドス人たちは、前年の夏に怠惰であった分だけそれだけ早く、春分に、同じパウシストラトスを艦隊長官として36隻の船とともに派遣した。
§37.9.6iam Livius a Canis cum triginta navibus suis et septem quadriremibus, quas secum Eumenes rex adduxerat, Hellespontum petebat, ut ad transitum exercitus, quem terra venturum opinabatur, praepararet, quae opus essent.
一方リウィウスは、自分の30隻の船とエウメネス王が伴ってきた7隻の四段櫂船とともに、陸路で来るであろうと彼が考えていた軍隊の渡海のために必要なものを準備すべく、すでにカナイからヘレスポントスへと向かっていた。
§37.9.7in portum, quem vocant Achaeorum, classes primum advertit;
彼はまず、「アカイア人の」と呼ばれる港に艦隊を向けた。
inde Ilium escendit, sacrificioque Minervae facto legationes finitimas ab Elaeunte et Dardano et Rhoeteo, tradentis in fidem civitatis suas, §37.9.8benigne audivit.
そこからイリウムへと登り、ミネルウァに犠牲を捧げた後、エライエウス、ダルダノス、ロイテオンから送られてきた、自分たちの市民社会を信義に委ねる隣接地域の使節たちを、温かく迎え入れた。
inde ad Hellesponti fauces navigat et decem navibus in statione contra Abydum relictis cetera classe in Europam ad Sestum oppugnandam traiecit.
そこから彼はヘレスポントスの入り口へと航行し、アビュドスの対岸に警備として10隻の船を残し、残りの艦隊を率いて、セストスを攻撃するためにヨーロッパへと渡った。
§37.9.9iam subeuntibus armatis muros fanatici Galli primum cum sollemni habitu ante portam occurrunt;
武装した兵たちがすでに壁に近づいていたとき、狂乱したガッリたちが、まず厳かな衣装を身につけて門の前に現れた。
iussu se matris deum famulos deae venire memorant ad precandum Romanum, ut parceret moenibus urbique.
彼女らは、自分たちは神々の母の命令により、その女神の仕え人として、ローマ人に城壁と都市を容赦してくれるよう懇願するために来たと述べた。
§37.9.10nemo eorum violatus est.
彼らのうち誰も傷つけられなかった。
mox universus senatus cum magistratibus ad dedendam urbem processit.
まもなく、全元老院が政務官たちとともに、都市を降伏させるために進み出てきた。
§37.9.11inde Abydum traiecta classis.
そこから艦隊はアビュドスへと渡った。
ubi cum temptatis per colloquia animis nihil pacati responderetur, ad oppugnationem sese expediebant.
そこでは、会談を通じて意向を打診したものの、平和的な回答がまったく得られなかったため、彼らは攻撃の準備を整えた。