§37.56.1his, quae praesentis disceptationis essent, libera mandata; de summa rerum senatus constituit.
これらの使節には、現地の裁決に属する事項については自由な裁量権が与えられ、大綱については元老院が決定した。
§37.56.2Lycaoniam omnem et Phrygiam utramque et Mysiam, quam silvas, rex ademerat, restittit regi et Milyas et Lydiam Ioniamque extra ea oppida, quae libera fuissent, quo die cum rege Antiocho pugnatum est,
リカオニア全土、両フリギア、そして「森」と称され王が奪っていたミシアを、元老院は王に返還し、さらにミリャス、リュディア、イオニアをも、アンティオコス王との戦闘が行われた日に自由であった諸都市を除いて、与えた。
§37.56.3et nominatim Magnesiam ad Sipylum, et Cariam, quae Hydrela appellatur, agrumque Hydrelitanum ad Phrygiam vergentem, et castella vicosque ad Maeandrum amnem et oppida,
そして名指しでシピュロス山麓のマグネシア、ヒュドレラと呼ばれるカリア、およびフリギアの方へ傾斜するヒュドレラ地方の土地、マイアンドロス川沿いの砦や村落、および諸都市も同様に与えた。
§37.56.4nisi quae libera ante bellum fuissent, Telmessum item nominatim et castra Telmessium, praeter agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset.
ただし戦争前に自由であったものを除き、同様に名指しでテルメッスス、テルメッスス人の陣営(ただしテルメッスス人プトレマイオスのものであった土地を除く)も同様に与えた。
haec omnia, quae supra sunt scripta, regi Eumeni iussa dari.
これら、上に記されたすべてのものは、エウメネス王に与えられるよう命じられた。
§37.56.5Rhodiis Lycia data extra eundem Telmessum et castra Telmessium et agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset;
ロードス人には、同じテルメッスス、テルメッスス人の陣営、およびテルメッスス人プトレマイオスの土地を除いて、リュキアが与えられた。
hic et ab Eumene et Rhodiis exceptus.
この土地はエウメネスからもロードス人からも除外された。
§37.56.6ea quoque his pars Cariae data, quae propior Rhodum insulam trans Maeandrum amnem est, oppida, vici, castella, agri, qui ad Pisidiam vergunt, nisi quae eorum oppida in libertate fuissent pridie, quam cum Antiocho rege in Asia pugnatum est.
マイアンドロス川の向こう側でロードス島により近いカリアのその部分も彼らに与えられ、ピシディアの方へ傾斜する諸都市、村落、砦、土地も同様であった。 ただし、それらの都市のうち、アジアでアンティオコス王との戦闘が行われる前日に自由の状態にあったものは除かれた。
§37.56.7pro his cum gratias egissent Rhodii, de Solis urbe, quae in Cilicia est, egerunt: Argis et illos, sicut sese, oriundos esse;
これらに対して感謝の意を表した後、ロードス人はキリキアにあるソロイの街について交渉を行った。
ab ea germanitate fraternam sibi cum his caritatem esse; petere hoc extraordinarium munus, ut eam civitatem ex servitute regia eximerent.
彼らは、ソロイの人々も自分たちと同様にアルゴスに起源を持つこと、その同胞関係から自分たちと彼らとの間には兄弟のような愛情があることを述べ、彼らを王の隷属から救い出してほしいというこの特別な恩恵を求めた。
§37.56.8vocati sunt legati regis Antiochi, actumque cum his est nec quicquam impetratum testante foedera Antipatro, adversus quae ab Rhodiis non Solos, sed Ciliciam peti et iuga Tauri transcendi.
アンティオコス王の使節たちが召し出されて交渉が行われたが、アンティパトロスが条約を盾に、それに反してロードス人からソロイだけでなくキリキアが求められ、タウロス山脈の峰々が越えられようとしていると主張したため、何も得られなかった。
§37.56.9revocatis in senatum Rhodiis, cum quanto opere tenderet legatus regius, exposuissent, adiecerunt, si utique eam rem ad civitatis suae dignitatem pertinere censerent Rhodii, senatum omni modo expugnaturum pertinaciam legatorum.
ロードス人が再び元老院に呼び戻され、王の使節がいかに強く抵抗しているかを説明されたとき、元老院議員たちは、もしどうしてもその件が自らの国家の威信に関わるとロードス人が考えるならば、元老院はあらゆる手段で使節たちの頑なさを打ち破るつもりである、と付け加えた。
§37.56.10tum vero impensius quam ante Rhodii gratias egerunt, cessurosque sese potius arrogantiae Antipatri, quam causam turbandae pacis praebituros dixerunt.
そのとき実に、ロードス人は以前にも増して熱心に感謝を捧げ、平和を乱す原因を提供するよりは、むしろアンティパトロスの傲慢さに屈するつもりであると述べた。
ita nihil de Solis mutatum est.
こうしてソロイに関しては何も変更されなかった。