§37.14.1Piraei L. Aemilio Regillo succedenti ad navale imperium Epicrates occurrit;
ピレウスにおいて、海軍の指揮権を引き継ぎに来たルキウス・アエミリウス・レギッルスに、エピクラテスが出会った。
§37.14.2qui audita clade Rhodiorum, cum ipse duas tantum quinqueremes haberet, Epicratem cum quattuor navibus in Asiam secum reduxit;
アエミリウスは、ロドス人の敗北を知ると、自身はわずか2隻の五段櫂船しか持っていなかったが、エピクラテスを4隻の船とともに自身に同行させてアジアへと連れ戻した。
prosecutae etiam apertae Atheniensium naves sunt.
アテナイ人の無甲板船もまた、彼らに随行した。
§37.14.3Aegaeo mari traiecit Chium.
彼はエーゲ海を渡ってキオス島へと向かった。
eodem Timasicrates Rhodius cum duabus quadriremibus ab Samo nocte intempesta venit, deductusque ad Aemilium praesidii causa se missum ait, quod eam oram maris infestam onerariis regiae naves excursionibus crebris ab Hellesponto atque Abydo facerent.
同じ場所へ、ロドス人のティマシクラテスが2隻の四段櫂船とともにサモスから夜更けにやって来て、アエミリウスのもとへ案内されると、自分は護衛のために派遣されたのだと言った。 王の船がヘレスポントスやアビュドスから頻繁に出撃して、その沿岸海域を商船にとって危険なものにしていたからである。
traicienti Aemilio a Chio Samum duae Rhodiae quadriremes, missae obviam ab Livio, et rex Eumenes cum duabus quinqueremibus occurrit.
アエミリウスがキオス島からサモス島へと渡る途中で、リウィウスによって出迎えのために派遣された2隻のロドス軍四段櫂船と、エウメネス王が2隻の五段櫂船とともに出会った。
§37.14.4Samum postquam ventum est, accepta ab Livio classe et sacrificio, ut adsolet, rite facto Aemilius consilium advocavit.
サモス島に到着すると、リウィウスから艦隊を引き継ぎ、慣例通りに生贄の儀式を厳かに執り行った後、アエミリウスは会議を招集した。
ibi C. Livius — is enim est primus rogatus sententiam — neminem fidelius posse dare consilium dixit quam eum, qui id alteri suaderet, quod ipse, si in eodem loco esset,
そこでガイウス・リウィウスが――彼が最初に意見を求められたのであるが――、自分がもし同じ立場にいたならばしたであろうことを他人に勧める者以上に、誠実に助言できる者はいない、と語った。
§37.14.5facturus fuerit: se in animo habuisse tota classe Ephesum petere et onerarias ducere multa saburra gravatas, §37.14.6atque eas in faucibus portus supprimere;
[彼はこう言った。 ]自分は全艦隊を率いてエフェソスへ向かい、バラストを多く積んで重くした商船を引き連れていき、それらを港の入り口に沈める積もりであった。
§37.14.7et eo minoris molimenti ea claustra esse, quod in fluminis modum longum et angustum et vadosum ostium portus sit.
そして、港の入り口が川のように細長く、狭く、水深が浅いため、その閉塞を築くことはそれだけ容易であると考えた。
ita adempturum se maris usum hostibus fuisse inutilemque classem facturum.
このようにして、自分は敵から海を利用する術を奪い、彼らの艦隊を無用の長物にしていただろう、と。