§34.25.1tribunis militum, ut exercitum ab Elatia arcesserent, imperavit.
彼は軍事トリブヌスたちに、エラティアから軍を呼び出すよう命じた。
§34.25.2per eosdem dies et Antiochi legatis de societate agentibus respondit nihil se absentibus decem legatis sententiae habere;
同じ頃、同盟について交渉していたアンティオコスの使節たちに対して、彼は、十人の使節が不在であるため、自分にはいかなる決定権もないと答えた。
Romam eundum ad senatum iis esse.
彼らはローマの元老院のもとへ行くべきである、と。
§34.25.3ipse copias adductas ab Elatia ducere Argos pergit;
彼自身は、エラティアから連れてこられた軍を率いてアルゴスへと進む。
atque ei circa Cleonas Aristaenus praetor cum decem milibus Achaeorum, equitibus mille occurrit, et haud procul inde iunctis exercitibus posuerunt castra.
そしてクレオナイのあたりで、アカイア人のプラエトルであるアリスタイノスが、一万のアカイア人歩兵と千の騎兵を伴って彼を出迎え、そこから遠くない場所で両軍を合流させて陣を敷いた。
§34.25.4postero die in campum Argivorum descenderunt et quattuor ferme milia ab Argis locum castris capiunt.
翌日、彼らはアルゴス人の平原へと下り、アルゴスからおよそ四マイルの場所に陣地を定めた。
§34.25.5praefectus praesidii Laconum erat Pythagoras, gener idem tyranni et uxoris eius frater, qui sub adventum Romanorum et utrasque arces — nam duas habent Argi — et loca alia, quae aut opportuna aut suspecta erant, validis praesidiis firmavit;
ラコニア人守備隊の指揮官は、僭主の義理の息子であり、その妻の兄弟でもあるピュタゴラスであった。 彼はローマ軍の接近に際して、両方の砦――というのもアルゴスには二つの砦があるからだが――と、好都合であるか警戒を要する他の場所を、強力な守備隊で固めた。
§34.25.6sed inter haec agenda pavorem iniectum adventu Romanorum dissimulare haudquaquam poterat;
しかし、これらのことを行う一方で、彼はローマ軍の接近によって生じた恐怖を隠すことがとうていできなかった。
et ad externum terrorem intestina etiam seditio accessit.
そして、外部からの恐怖に加えて、内部の反乱も生じた。
§34.25.7Damocles erat Argius, adulescens maioris animi quam consilii, qui primo, iureiurando interposito, de praesidio expellendo cum idoneis conlocutus, dum vires adicere coniurationi studet, incautior fidei aestimator fuit.
ダモクレースというアルゴス人がいた。 彼は思慮よりも勇気が勝る若者であった。 彼は最初、誓いを交わした上で、守備隊を追放することについてふさわしい人々と言葉を交わしていたが、陰謀に勢力を加えようと努めるあまり、信頼性に対する評価において不注意であった。
§34.25.8conloquentem eum cum suis satelles a praefecto missus cum accerseret, sensit proditum consilium esse hortatusque est coniuratos, §34.25.9qui aderant, ut potius, quam extorti morerentur, arma secum caperent.
彼が仲間たちと話し合っているときに、指揮官から送られた護衛兵が彼を召喚しに来たため、彼は陰謀が露見したことを察知し、そこにいた陰謀者たちに、拷問にかけられて死ぬよりは、自分とともに武器を取るようにと促した。
atque ita cum paucis in forum pergit ire clamitans, ut, qui salvam rem publicam vellent, auctorem et ducem se libertatis sequerentur.
そして彼は少数の者とともに、「国家の安泰を望む者は、自由の先導者かつ指導者である自分に従え」と大声で叫びながら広場へと進んでいった。
§34.25.10haud sane movit quemquam, quia nihil usquam spei propinquae, nedum satis firmi praesidii cernebant.
しかし、人々は身近な希望がどこにも見えず、十分な後ろ盾などなおさら見えなかったため、実際には誰も動かさなかった。
§34.25.11haec vociferantem eum Lacedaemonii circumventum cum suis interfecerunt.
このように叫ぶ彼を、スパルタ人たちは包囲し、彼の仲間たちとともに殺害した。
comprensi deinde quidam et alii.
その後、一部の者が捕らえられ、また他の者たちも捕らえられた。
§34.25.12ex iis occisi plures, pauci in custodiam coniecti;
彼らのうちの多くが殺され、少数が投獄された。
multi proxima nocte funibus per murum demissi ad Romanos perfugerunt.
多くの者がその翌夜、ロープで壁を伝って下り、ローマ軍のもとへと逃亡した。