§34.25.1tribunis militum, ut exercitum ab Elatia arcesserent, imperavit.
他命令军事护民官从埃拉提亚召回军队。
§34.25.2per eosdem dies et Antiochi legatis de societate agentibus respondit nihil se absentibus decem legatis sententiae habere; Romam eundum ad senatum iis esse.
在此期间,对于前来商讨同盟事宜的安条克的使节,他答复说,由于十位使节不在场,他自己没有任何决定权;他们应该去罗马找元老院。
§34.25.3ipse copias adductas ab Elatia ducere Argos pergit; atque ei circa Cleonas Aristaenus praetor cum decem milibus Achaeorum, equitibus mille occurrit, et haud procul inde iunctis exercitibus posuerunt castra.
他亲自率领从埃拉提亚带回的军队前往阿尔戈斯;在克莱奥奈附近,长官阿里斯泰诺斯率领一万亚凯亚步兵和一千骑兵迎头遇见了他,两军在离那里不远的地方合兵一处,扎下营来。
§34.25.4postero die in campum Argivorum descenderunt et quattuor ferme milia ab Argis locum castris capiunt.
第二天,他们降到阿尔戈斯人的平原上,在距离阿尔戈斯大约四英里的地方选定营址。
§34.25.5praefectus praesidii Laconum erat Pythagoras, gener idem tyranni et uxoris eius frater, qui sub adventum Romanorum et utrasque arces — nam duas habent Argi — et loca alia, quae aut opportuna aut suspecta erant, validis praesidiis firmavit; §34.25.6sed inter haec agenda pavorem iniectum adventu Romanorum dissimulare haudquaquam poterat; et ad externum terrorem intestina etiam seditio accessit.
拉科尼亚守备队的指挥官是皮塔哥拉斯,他既是僭主的女婿,又是僭主妻子的兄弟;在罗马人逼近之际,他用强有力的守备队巩固了双重卫城——因为阿尔戈斯有两个卫城——以及其他或有利或可疑的地点;但在做这些事情的同时,他绝无法掩饰罗马人到来所引发的恐惧;在外部威胁之外,内部的暴动也随之发生。
§34.25.7Damocles erat Argius, adulescens maioris animi quam consilii, qui primo, iureiurando interposito, de praesidio expellendo cum idoneis conlocutus, dum vires adicere coniurationi studet, incautior fidei aestimator fuit.
达莫克莱斯是一个阿尔戈斯人,一个勇气多于谋略的青年,起初他在立誓之后,与合适的人商议驱逐守备队的事宜;但由于他急于为阴谋增添力量,在评估他人忠诚度时显得不够谨慎。
§34.25.8conloquentem eum cum suis satelles a praefecto missus cum accerseret, sensit proditum consilium esse hortatusque est coniuratos, §34.25.9qui aderant, ut potius, quam extorti morerentur, arma secum caperent.
当他与同伴们谈话时,指挥官派来的卫兵来传唤他,他意识到阴谋已经败露,便督促在场的同谋者,劝他们与其在酷刑折磨下死去,不如随他拿起武器。
atque ita cum paucis in forum pergit ire clamitans, ut, qui salvam rem publicam vellent, auctorem et ducem se libertatis sequerentur.
于是,他率领少数人走向广场,一路高喊着:凡希望国家平安的人,都应当追随他,视他为自由的开创者和领袖。
§34.25.10haud sane movit quemquam, quia nihil usquam spei propinquae, nedum satis firmi praesidii cernebant.
他实在未能动员任何人,因为人们看不到任何眼前的希望,更不用说足够坚固的后盾了。
§34.25.11haec vociferantem eum Lacedaemonii circumventum cum suis interfecerunt.
当他大声喊出这些话时,斯巴达人包围并杀害了他和他的同伴。
comprensi deinde quidam et alii.
随后,一些人及其他人也被逮捕。
§34.25.12ex iis occisi plures, pauci in custodiam coniecti; multi proxima nocte funibus per murum demissi ad Romanos perfugerunt.
其中多数人被杀,少数人被投入监狱;许多人在随后的夜里用绳子顺着城墙滑下,逃往罗马人那里。