§34.10.1eodem tempore M. Helvio decedenti ex ulteriore Hispania cum praesidio sex milium, dato ab Ap. Claudio praetore, Celtiberi agmine ingenti ad oppidum Iliturgi occurrunt.
同時期に、法務官アッピウス・クラウディウスから与えられた六千人の護衛兵を伴って、遠ヒスパニアから退去しつつあったマルクス・ヘルウィウスに、ケルティベリア人が巨大な軍勢でイリトゥルギの町の近くで立ち塞がった。
§34.10.2viginti milia armatorum fuisse Valerius scribit, duodecim milia ex iis caesa, §34.10.3oppidum Iliturgi receptum et puberes omnis interfectos.
ウァレリウスは、武装した敵兵が二万人に達し、そのうち一万二千人が殺され、イリトゥルギの町が奪還されて、成人男子が全員殺害されたと書いている。
inde ad castra Catonis Helvius pervenit et, quia tuta iam ab hostibus regio erat, praesidio in ulteriorem Hispaniam remisso Romam est profectus et ob rem feliciter gestam ovans urbem est ingressus.
そこからヘルウィウスはカトの陣営に到着し、その地方はすでに敵から安全になっていたため、護衛兵を遠ヒスパニアに送り返した上でローマへ出発し、輝かしい戦果のゆえに小凱旋式を行いながら市内に入った。
§34.10.4argenti infecti tulit in aerarium decem quattuor milia pondo septingenta triginta duo et signati bigatorum septendecim milia viginti tres et Oscensis argenti centum undeviginti milia quadringentos undequadraginta.
彼は、未鋳造の銀を一万四千七百三十二ポンド、ビガトゥス銀貨を一万七千二十三枚、そしてオスカの銀貨を十一万九千四百三十九枚、国庫に納めた。
§34.10.5causa triumphi negandi senatui fuit, quod alieno auspicio et in aliena provincia pugnasset.
元老院が彼に凱旋式を拒否した理由は、彼が他人の軍権の下で、また他人の管轄州において戦ったからであった。
ceterum biennio post redierat, cum provincia successori Q. Minucio tradita annum insequentem retentus ibi longo et gravi fuisset morbo.
なお、彼は二年後に帰還していたが、それは後任のクィントゥス・ミヌキウスに管轄州を引き渡した後、翌年にかけて長引きかつ重い病気によって現地に引き留められていたためであった。
§34.10.6itaque duobus modo mensibus ante Helvius ovans urbem est ingressus quam successor eius Q. Minucius triumpharet.
それゆえ、ヘルウィウスが小凱旋式を行って市内に入ったのは、彼の後任であるクィントゥス・ミヌキウスが凱旋式を挙行するわずか二ヶ月前のことであった。
§34.10.7hic quoque tulit argenti pondo triginta quattuor milia octingenta et bigatorum septuaginta tria milia et Oscensis argenti ducenta septuaginta octo milia.
この者もまた、銀三万四千八百ポンド、ビガトゥス銀貨七万三千枚、オスカの銀貨二十七万八千枚を持ち帰った。