§33.7.1Philippus maturandi itineris causa, §33.7.2post imbrem nubibus in terram demissis nihil deterritus, signa ferri iussit;
フィリッポスは進軍を急ぐために、雨ののち雲が地上に垂れ込めていたものの少しもひるまず、進軍を命じた。
sed tam densa caligo occaecaverat diem, ut neque signiferi viam nec signa milites cernerent, agmen ad incertos clamores vagum velut errore nocturno turbaretur.
しかし、非常に濃い霧が昼を暗くしていたため、旗手たちは道を見失い、兵士たちも軍旗を見ることができず、不確実な叫び声に向かって彷徨う軍列は、まるで夜間の迷走のように混乱していた。
§33.7.3supergressi tumulos, qui Cynoscephalae vocantur, relicta ibi statione firma peditum equitumque posuerunt castra.
彼らは、キノスケファライと呼ばれる丘陵を越え、そこに歩兵と騎兵の強固な守備隊を残した後に、陣営を構えた。
§33.7.4Romanus eisdem ad Thetideum castris cum se tenuisset, exploratum tamen, ubi hostis esset, decem turmas equitum et mille pedites misit monitos, ut ab insidiis, quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus esset, §33.7.5praecaverent.
ローマ人はテティデウム近くの同じ陣営に留まっていたが、それでも敵がどこにいるのかを偵察するために、10個の騎兵隊と1000人の歩兵を送り、薄暗い一日が開けた場所でさえも覆い隠すであろう伏兵に十分警戒するようにと諭した。
ubi ventum ad insessos tumulos, est, pavore mutuo iniecto velut torpentes quieverunt;
彼らが、すでに占拠されていた丘陵に到達したとき、互いに恐怖を抱いたことで、麻痺したかのように静まり返った。
dein nuntiis retro in castra ad duces missis, ubi primus terror ab necopinato visu consedit, non diutius certamine abstinuere.
その後、後方の陣営にいる将軍たちのもとへ伝令が送られ、不意の遭遇による最初の恐怖が収まると、もはやそれ以上戦闘を控えることはなかった。
§33.7.6principio a paucis procurrentibus lacessita pugna est, deinde subsidiis tuentium pulsos aucta.
初めは、前に飛び出した少数の者たちによって戦闘が挑まれ、次いで、敗走する味方を保護する増援部隊によって戦闘は拡大した。
in qua cum haudquaquam pares Romani alios super alios nuntios ad ducem mitterent premi sese, §33.7.7quingenti equites et duo milia peditum, maxime Aetolorum, cum duobus tribunis militum propere missa rem inclinatam restituerunt,
この戦闘において、ローマ人たちは到底敵に抗しきれず、自分たちが圧迫されているという伝令を次から次へと将軍のもとに送り、二人の軍事トリブヌスとともに急遽派遣された500人の騎兵と2000人の歩兵、特にアイトリア人が、劣勢にあった戦況を立て直した。
§33.7.8versaque fortuna Macedones laborantes opem regis per nuntios implorabant.
戦況が逆転すると、今度は苦境に立たされたマケドニア人たちが、伝令を通じて王の援助を懇願した。
rex, ut qui nihil minus illo die propter effusam caliginem quam proelium expectasset, magna parte hominum omnis generis pabulatum missa aliquamdiu inops consilii trepidavit;
王は、立ち込める霧のためにその日戦闘など最も予期していなかったため、あらゆる種類の兵士の大部分を食糧調達に送ってしまっており、しばらくの間、どうすべきか決断できずに狼狽した。
§33.7.9deinde, postquam nuntii instabant, et iam iuga montium detexerat nebula, et in conspectu erant Macedones in tumulum maxime editum inter alios compulsi loco se magis quam armis tutantes, §33.7.10committendam rerum summam in discrimen utcumque ratus, ne partis indefensae iactura fieret, §33.7.11Athenagoram, ducem mercede militantium, cum omnibus praeter Thracas auxiliis et equitatu Macedonum ac Thessalorum mittit.
その後、伝令たちがせき立て、またすでに霧が山々の稜線を露わにし、マケドニア人たちが、他の丘の中で最も高い丘に追い詰められ、武器によってよりもその場所によって身を守っているのが目に見えるようになると、彼は、無防備なまま残された味方の一部が失われるのを防ぐために、ともかくも決戦に踏み切るべきだと判断し、傭兵の指揮官アテナゴラスを、トラキア人を除くすべての補助軍、およびマケドニア人とテッサリア人の騎兵とともに派遣する。
§33.7.12eorum adventu depulsi ab iugo Romani non ante restiterunt, quam in planiorem vallem perventum est.
彼らの到着によって山稜から追い払われたローマ人たちは、より平坦な谷に達するまで踏みとどまることができなかった。
§33.7.13ne effusa detruderentur fuga, plurimum in Aetolis equitibus praesidii fuit.
彼らが総崩れの敗走へと押し流されないための最大の支えは、アイトリア人の騎兵にあった。
is longe tum optimus eques in Graecia erat;
この騎兵は、当時ギリシアで群を抜いて優れていた。
pedite inter finitimos vincebantur.
ただし、歩兵においては彼らは隣国人たちに劣っていた。