§33.10.1Philippus cum paucis peditum equitumque primo tumulum altiorem inter ceteros cepit, ut specularetur, quae in laeva parte suorum fortuna esset;
フィリッポスは、味方の左翼における運命がどのようなものであるかを見極めるため、まず歩兵と騎兵の少数を伴って、他の丘の中でもとりわけ高い丘を占拠した。
§33.10.2deinde, postquam fugam effusam animadvertit et omnia circa iuga signis atque armis fulgere, tum et ipse acie excessit.
その後、四散した逃亡に気づき、周囲のすべての山稜が軍旗と武器で輝いているのを目にするや、そのとき彼自身も戦列から離脱した。
§33.10.3Quinctius cum institisset cedentibus, repente quia erigentes hastas Macedonas conspexerat, §33.10.4quidnam pararent incertus, paulisper novitate rei constituit signa;
クィンクティウスは退却する者たちを追撃していたが、マケドニア兵たちが槍を立てているのを突然目にしたため、彼らが一体何を企てているのか確信が持てず、事態の奇妙さから、しばらくの間、進軍を停止させた。
deinde, ut accepit hunc morem esse Macedonum tradentium sese, parcere victis in animo habebat.
その後、これが降伏するマケドニア兵たちの慣習であることを知ると、敗者に容赦するつもりでいた。
§33.10.5ceterum ab ignaris militibus, omissam ab hoste pugnam et quid imperator vellet, impetus in eos est factus, et primis caesis ceteri in fugam dissipati sunt.
しかし、敵が戦闘を放棄したことや将軍の意図を知らない兵士たちによって、彼らに対する攻撃がなされ、先頭の者たちが斬り殺されると、残りの者たちは四散して逃亡した。
§33.10.6rex effuso cursu Tempe petit.
王は全速力で逃れてテンペを目指した。
ibi ad Gonnos diem unum substitit ad excipiendos, si qui proelio superessent.
そこで、もし戦闘での生存者がいれば迎え入れるために、ゴンノイの近くに一日とどまった。
Romani victores in castra hostium spe praedae irrumpunt; ea magna iam ex part direpta ab Aetolis inveniunt.
勝利したローマ兵たちは略奪を期待して敵の陣営に突入したが、そこはすでにアイトリア兵によって大部分が略奪されているのを目にした。
ex victoribus septingenti ferme ceciderunt.
勝者の側ではおよそ七百人が倒れた。
si Valerio qui credat omnium rerum inmodice numerum augenti, quadraginta milia hostium eo die sunt caesa; capta — ibi modestius mendacium est — §33.10.9quinque milia septingenti, signa militaria ducenta undequinquaginta.
もし、あらゆることの数値を法外に膨らませるヴァレリウスを誰かが信じるならば、この日、敵の四万人が殺され、捕虜となったのは――そこでの嘘はより控えめであるが―― 五千七百人、軍旗は二百四十九本ということになる。
Claudius quoque duo et triginta milia hostium caesa scribit, capta quattuor milia et trecentos.
クラウディウスもまた、敵の三万二千人が殺され、四千三百人が捕虜となったと書いている。
§33.10.10nos non minimo potissimum numero credidimus, sed Polybium secuti sumus, non incertum auctorem cum omnium Romanarum rerum tum praecipue in Graecia gestarum.
私は、最も少ない数値を特に好んで信じたわけではなく、すべてのローマの歴史においても、とりわけギリシアで行われた事績において信頼できる著者であるポリュビオスに従ったのである。