§32.15.1primam urbem Thessaliae Phaloriam est adgressus. duo milia Macedonum in praesidio habebat, qui primo summa vi restiterunt, quantum arma, quantum moenia tueri poterant. §32.15.2sed oppugnatio continua, non nocte non die remissa, cum consul in eo verti crederet ceterorum Thessalorum animos, si primi vim Romanam non sustinuissent, vicit pertinaciam Macedonum. §32.15.3capta Phaloria legati a Metropoli et a Cierio dedentes urbes venerunt. venia petentibus datur: Phaloria incensa ac direpta est. §32.15.4inde Aeginium petit: quem locum cum vel modico praesidio tutum m ac prope inexpugnabilem vidisset, paucis in stationem proximam telis coniectis ad Gomphorum regionem agmen vertit. §32.15.5degressusque in campos Thessaliae, cum iam omnia exercitui deessent, quia Epirotarum pepercerat agris, explorato ante, utrum Leucadem an sinum Ambracium onerariae tenuissent, frumentatum Ambraciam in vicem cohortes misit; §32.15.6et est iter a Gomphis Ambraciam sicut impeditum ac difficile, ita spatio perbrevi. §32.15.7intra paucos itaque dies transvectis a mari commeatibus repleta omni rerum copia sunt castra. §32.15.8inde Atracem est profectus. decem ferme milia ab Larisa abest; ex Perrhaebia oriundi sunt; sita est urbs super Peneum amnem. §32.15.9nihil trepidavere Thessali ad primum adventum Romanorum; et Philippus sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat, ita intra Tempe stativis positis, ut quisque locus ab hoste temptabatur, praesidia per occasiones summittebat.
彼はテッサリアの最初の都市パロリアを攻撃した。そこには二千人のマケドニア人の守備隊がおり、彼らは最初は武器と城壁が防ぎうる限り、全力を尽くして抵抗した。しかし、夜も昼も緩むことのない継続的な攻撃は、マケドニア人の頑強な抵抗を打ち破った。執政官は、もし最初の都市がローマの武力に耐えかねれば、他のテッサリア人たちの心もこれに左右されるだろうと信じていたからである。パロリアが陥落すると、メトロポリスとキエリウムから使節がやって来て、都市を明け渡して降伏した。懇願する者たちには寛恕が与えられたが、パロリアは放火され、略奪された。そこから彼はアイギニウムを目指した。その場所が、わずかな守備隊であっても安全であり、ほぼ難攻不落であることを見ると、最も近い前哨基地に少数の投射兵器を投げ込ませただけで、ゴンフィの地域へと軍列を転じた。そしてテッサリアの平原へと下ったが、エペイロス人の田畑を容赦しておいたために、すでに軍隊にはあらゆる物資が不足していた。輸送船がレウカスに到着したか、あるいはアンブラキア湾に達したかをあらかじめ探らせた上で、彼は代わる代わる部隊をアンブラキアへ糧食調達のために派遣した。そしてゴンフィからアンブラキアへの道は、遮られていて困難であるのと同様に、距離としては極めて短い。そのため、数日のうちに海から物資が運ばれ、陣営はあらゆる物資の豊かさで満たされた。そこから彼はアトラクスへと出発した。そこはラリサから約十マイル離れており、住民はペッライビアの出身である。都市はペネイオス川のほとりに位置している。テッサリア人たちは、ローマ人の最初の到来に対して全く動揺しなかった。そしてフィリッポスは、自らテッサリアへ進軍する勇気はなかったものの、テンペの内部に常設の陣営を置いて、敵によってそれぞれの場所が脅かされるたびに、機会を見ては守備隊を増援として派遣した。