§30.5.1his praeparatis advocatoque consilio et dicere exploratoribus iussis, quae conperta adferrent, Masinissaque, cui omnia hostium nota erant, postremo ipse, quid pararet in proximam noctem, proponit;
これらのことが準備され、評議会が召集され、偵察兵たちには探知して持ち帰ったことを報告するよう命令が下されると、敵のすべてを熟知していたマシニッサ、そして最後に彼自身が、次の夜に何を計画しているかを提示した。
tribunis edicit, §30.5.2ut, ubi praetorio dimisso signa concinuissent, extemplo educerent castris legiones.
そして、彼は軍事術兵たちに命じた、将軍天幕での評議会が解散されてラッパが鳴り響いたら、直ちに軍団を陣営から引き出すように、と。
§30.5.3ita ut imperaverat signa sub occasum solis efferri sunt coepta.
彼が命じた通りに、日没直前に軍旗が運び出され始めた。
ad primam ferme vigiliam agmen explicaverunt; media nocte — septem enim milia itineris erant — modico gradu ad castra hostium perventum est.
第1夜警時の頃に彼らは隊列を進め、真夜中に――というのも、道のりは7マイルであったからだが――適度な歩調で敵の陣営に到着した。
§30.5.4ibi Scipio partem copiarum Laelio Masinissamque ac Numidas adtribuit et castra Syphacis invadere ignesque conicere iubet.
そこでスキピオは軍勢の一部をラエリウスに割り当て、マシニッサとヌミディア兵をも彼に配属し、シファクスの陣営に侵入して火を放つように命じた。
§30.5.5singulos deinde separatim Laelium ac Masinissam deductos obtestatur, ut, quantum nox providentiae adimat, tantum diligentia expleant curaque;
その後、彼はラエリウスとマシニッサをそれぞれ個別に連れ出し、夜の闇が先見の明から奪い去るものを、それだけ入念さと注意によって補うようにと言い含めた。
se Hasdrubalem Punicaque castra adgressurum; ceterum non ante coepturum, §30.5.6quam ignem in regiis castris conspexisset.
そして、自分自身はハスドルバルとカルタゴの陣営を攻撃するが、王の陣営に火が見えるまでは、攻撃を開始しないと言い添えた。
§30.5.7neque ea res morata diu est;
そしてこのことは長くはかからなかった。
nam ut proximis casis iniectus ignis haesit, extemplo proxima quaeque et deinceps continua amplexus totis se passim dissipavit castris.
というのも、最も近い小屋に投げ込まれた火が燃え移るやいなや、即座に次々と隣の小屋、さらに連続する小屋へと燃え広がり、陣営全体のいたるところに拡散したからである。
§30.5.8et trepidatio quidem, quantam necesse erat in nocturno effuso tam late incendio, orta est;
これほど広く燃え広がった夜間の火災において当然起こるべき混乱が生じた。
ceterum fortuitum, non hostilem ac bellicum ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi in armatos incidere hostes,
しかし、彼らは火災が偶然のものであり、敵による戦争の火ではないと考えたため、武器を持たずに消火のために飛び出して、武装した敵に遭遇した。
§30.5.9maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis dispositos.
とりわけ、王の陣営に関する知識に基づいて、マシニッサによって通路の出口の適切な場所に配置されていたヌミディア兵たちに遭遇したのである。
multos in ipsis cubilibus semisomnos hausit flamma;
多くの者を、寝床のなかで半ば眠ったまま炎が飲み込んだ。
§30.5.10multi in praecipiti fuga ruentes super alios alii in angustiis portarum obtriti sunt.
多くの者が、慌てふためいた逃走の中で、互いの上に重なり合って倒れ、狭い門のなかで踏みつぶされた。