§26.4.1inter haec vis omnis belli versa in Capuam erat;
こうした中、戦争の全勢力はカプアへと向けられていた。
obsidebatur tamen acrius quam oppugnabatur;
しかし、カプアは強襲されるというよりは、むしろ激しく包囲されていた。
nec aut famem tolerare servitia ac plebs poterant aut mittere nuntios ad Hannibalem per custodias tam artas.
奴隷たちや平民は、飢えに耐えることも、これほど厳しい警戒をかいくぐってハンニバルへ使者を送ることもできなかった。
§26.4.2inventus est Numida, qui acceptis litteris evasurum se professus praestaret promissum.
あるヌミディア人が見つかり、彼は書簡を受け取ると脱出することを約束し、その約束を果たした。
per media Romana castra nocte egressus spem accendit Campanis, dum aliquid virium superesset, ab omni parte eruptionem temptandi.
夜間にローマ軍の陣営の真っ只中を通り抜けて脱出し、カンパニア人たちに、いくらかの体力が残っているうちに、あらゆる方向から突撃を試みるという希望を呼び起こした。
§26.4.3ceterum in multis certaminibus equestria proelia ferme prospera faciebant, pedite superabantur.
ともあれ、多くの戦闘において、彼らは騎兵戦ではほぼ成功を収めていたが、歩兵戦では圧倒されていた。
sed nequaquam tam laetum vincere quam triste vinci ulla parte erat ab obsesso et prope expugnato hoste.
しかし、包囲され今にも陥落しそうな敵に、どの局地であれ敗北を喫することは、勝利することが喜ばしいのとは比べものにならないほど悲痛なことであった。
§26.4.4inita tandem ratio est, ut quod viribus deerat arte aequaretur.
ついに、力で不足しているところを技術によって補うための計画が立てられた。
ex omnibus legionibus electi sunt iuvenes maxime vigore ac levitate corporum veloces;
すべての軍団から、とりわけ力強さと体の軽さによって俊敏な若者たちが選ばれた。
eis parmae breviores quam equestres et septena iacula quaternos longa pedes data praefixa ferro, quale hastis velitaribus inest.
彼らには、騎兵用のものより短い丸盾と、軽装歩兵の槍についているような鉄の先端が取り付けられた、それぞれ長さ四フィートの七本ずつの投げ槍が与えられた。
§26.4.5eos singulos in equos suos accipientes equites adsuefecerunt et vehi post sese et desilire perniciter, ubi datum signum esset.
騎兵たちは、彼ら一人一人を自分の馬に乗せ、合図が与えられたときに、自分の後ろに乗って進み、また敏捷に飛び降りることに慣れさせた。
§26.4.6id postquam adsuetudine cotidiana satis intrepide fieri visum est, in campum, qui medius inter castra murumque erat, adversus instructos Campanorum equites processerunt,
毎日の訓練によって、それが十分に恐れずに行われていると見なされると、彼らは陣営と城壁の中間にあった平原へ、整列したカンパニアの騎兵たちに立ち向かって進軍した。
§26.4.7et, ubi ad coniectum teli ventum est, signo dato velites desiliunt.
そして、槍の届く距離に達したとき、合図とともに軽装兵たちが飛び降りた。
pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit, iaculaque cum impetu alia super alia emittunt.
そこから歩兵の戦列が騎兵の中から突如として敵の騎兵に襲いかかり、勢いよく投げ槍を次から次へと放った。
§26.4.8quibus plurimis in equos virosque passim coniectis permultos volneraverunt, pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata iniectum est, et in perculsum hostem equites invecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt.
これらの多くが馬や兵士たちに向けて至る所に投げつけられ、多くの者に傷を負わせたが、この目新しく予期せぬ事態から、より大きな恐怖が引き起こされた。 そして、動揺した敵に騎兵たちが突撃し、門のところまで彼らを敗走させ、打ち倒した。
§26.4.9inde equitatu quoque superior Romana res fuit.
これにより、物理的にも騎兵においてローマ側の形勢が優位に立った。
institutum, ut velites in legionibus essent.
軽装歩兵が軍団の中に組織されることが制度化された。
§26.4.10auctorem peditum equiti inmiscendorum centurionem Q. Navium ferunt, honorique id ei apud imperatorem fuisse.
歩兵を騎兵に混在させるというこの着想の主は、百人隊長クィントゥス・ナウィウスであったと伝えられており、そのことが将軍のもとで彼に栄誉をもたらした。