§24.7.1sed omnia in eo praecipitia ad exitium fuerunt.
しかし彼においては、すべてが破滅へと急進していった。
nam cum praemissis Hippocrate atque Epicyde cum binis milibus armatorum ad temptandas urbes, quae praesidiis tenebantur Romanis, §24.7.2et ipse in Leontinos cum cetero omni exercitu — erant autem ad quindecim milia peditum equitumque — §24.7.3profectus erat, liberas aedis coniurati — et omnes forte militabant — imminentes viae angustae, qua descendere ad forum rex solebat, sumpserunt.
すなわち、ヒッポクラテスとエピキュデスを、ローマの守備隊が保持していた諸都市を試すために二千の武装兵とともにあらかじめ派遣した上で、彼自身も残りの全軍――それは歩兵と騎兵を合わせて一万五千ほどであったが――とともにレオンティノイへと出発していたとき、たまたま全員が軍役に就いていた陰謀者たちは、王が広場へと下りる際にいつも通っていた狭い道に面した、空き家を確保した。
§24.7.4ibi cum instructi armatique ceteri transitum expectantes starent, uni ex eis — Dinomeni fuit nomen —, quia custos corporis erat, partes datae sunt, ut, cum adpropinquaret ianuae rex, per causam aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen.
そこに他の者たちが整列し武装して通過を待ちながら立っていたとき、彼らの一人――その名はディノメネスであったが――に、彼が護衛兵であったため、王が門に近づいたときに何らかの口実を設けて、狭い場所で背後から行列を押しとどめる役割が与えられた。
ita ut convenerat factum est.
このようにして、取り決め通りに実行された。
§24.7.5tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum intervalli fecit, ut, cum in praetereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vulneribus quam succurri posset.
ディノメネスは、まるできつく結ばれた結び目から持ち上げた足を引き抜いて緩めるかのようにして群衆を引き止め、十分な間隔を作ったので、護衛なしで通りかかる王に対して襲撃が行われたとき、救助がもたらされ得る前に、王はいくつかの傷を負って刺し殺された。
§24.7.6clamore et tumultu audito in Dinomenem iam haud dubie obstantem tela coniciuntur, inter quae tamen duobus acceptis vulneribus evasit.
叫び声と騒ぎを聞いて、もはや疑いなく立ち塞がっていたディノメネスに向けて武器が投げつけられたが、彼はその中で二つの傷を負ったものの、逃げ延びた。
§24.7.7fuga satellitum, ut iacentem videre regem, facta est.
倒れている王を見るやいなや、護衛兵たちの逃亡が起こった。
interfectores pars in forum ad multitudinem laetam libertate, pars Syracusas pergunt ad praeoccupanda Adranodori regiorumque aliorum consilia.
暗殺者たちは、一部は自由を喜ぶ民衆のいる広場へと急ぎ、一部はアドラノドロスや他の王党派の計画を未然に防ぐためにシラクサへと急いだ。
§24.7.8incerto rerum statu Ap. Claudius bellum oriens ex propinquo cum cerneret, senatum litteris certiorem fecit Siciliam Carthaginiensi populo et Hannibali conciliari;
情勢が不透明な中で、アッピウス・クラウディウスは近くで戦争が起こりつつあるのを見て、元老院に書簡で、シキリアがカルタゴの民およびハンニバルと結託しつつあることを知らせた。
§24.7.9ipse adversus Syracusana consilia ad provinciae regnique fines omnia convertit praesidia.
彼自身は、シラクサ側の計画に対抗して、属州と王国の境界にすべての守備隊を振り向けた。
§24.7.10exitu anni eius Q. Fabius ex auctoritate senatus puteolos, per bellum coeptum frequentari emporium, communiit praesidiumque inposuit.
その年の終わりに、クィントゥス・ファビウスは元老院の権限に基づき、戦争によって賑わい始めていた交易地プテオリを要塞化し、守備隊を置いた。
§24.7.11inde Romam comitiorum causa veniens in eum quem primum diem comitialem habuit comitia edixit atque ex itinere praeter urbem in campum descendit.
そこから選挙のためにローマに来た彼は、自分が得た最初の民会開催日に民会の招集を布告し、旅の途上から市内に入らず、そのままマルスの原へと下りていった。
§24.7.12eo die cum sors praerogativae Aniensi iuniorum exisset, eaque T. Otacilium M. Aemilium Regillum consules diceret, tum Q. Fabius silentio facto tali oratione est usus:
その日、アニエンシス・トリブスの若者組に優先投票権の抽選が当たり、彼女たち(その百人隊)がティトゥス・オタキリウスとマルクス・アエミリウス・レギッルスを執政官に指名すると、そこでクィントゥス・ファビウスは静粛にさせた上で、次のような演説を行った。