§23.33.1in hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris populorum omnes reges gentesque animos intenderant,
地上で最も強大な二つの民族のこの闘争へと、すべての王や諸民族が関心を向けていた。
§23.33.2inter quos Philippus, Macedonum rex, eo magis, quod propior Italiae ac mari tantum Ionio discretus erat.
彼らの中でも、マケドニアの王ピリッポスは、イタリアにより近く、ただイオニア海によってのみ隔てられているために、なおさらそうであった。
§23.33.3is ubi primum fama accepit Hannibalem Alpis transgressum, ut bello inter Romanum Poenumque orto laetatus erat, ita, utrius populi mallet victoriam esse, incertis adhuc viribus fluctuatus animo fuerat.
彼は、ハニバルがアルプスを越えたという噂を最初に受け取るやいなや、ローマ人とカルタゴ人の間に戦争が勃発したことを喜んだものの、どちらの民族の勝利をより望むべきかについては、双方の力がまだ不確かであったため、心の中で揺れ動いていた。
§23.33.4postquam tertia iam pugna victoria cum Poenis erat, ad fortunam inclinavit legatosque ad Hannibalem misit;
すでに3度目の戦闘でも勝利がカルタゴ人の側にあった後、彼は(優勢な)運命の方へと傾き、ハニバルのもとへ使節を派遣した。
qui vitantes portus Brundisinum Tarentinumque, quia custodiis navium Romanarum tenebantur, ad Laciniae Iunonis templum in terram egressi sunt.
使節たちは、ブルンディシウムやタレントゥムの港がローマの船の警備によって押さえられていたため、それらを避け、ラキニアのユノ神殿の近くで陸に上がった。
§23.33.5inde per Apuliam petentes Capuam media in praesidia Romana inlati sunt deductique ad Valerium Laevinum praetorem circa Luceriam castra habentem.
そこからアプリアを通りカプアを目指していた彼らは、ローマの守備隊のただ中へと迷い込んでしまい、ルケリアの周辺に陣を張っていた法務官ワレリウス・ラエウィヌスのもとへと連行された。
§23.33.6ibi intrepide Xenophanes legationis princeps a Philippo rege se missum ait ad amicitiam societatemque iungendam cum populo Romano;
そこで、使節の長であるクセノパネスは、臆することなく、ローマの人々と友好と同盟を結ぶために、自分はピリッポス王から派遣されたのだと述べた。
§23.33.7mandata habere ad consules ac senatum populumque Romanum.
(そして)執政官、元老院、およびローマの人々への委託事項を携えている、とも。
praetor inter defectiones veterum sociorum nova societate tam clari regis laetus admodum hostes pro hospitibus comiter accepit;
法務官は、かつての同盟者たちの離反が相次ぐ中で、これほど高名な王との新しい同盟を大いに喜び、敵を客人として懇ろに迎えた。
§23.33.8dat, qui prosequantur; itinera cum cura demonstrat et quae loca quosque saltus aut Romanus aut hostes teneant.
同行する者たちを与え、ルートを注意深く説明し、どの場所やどの峠をローマ軍または敵軍が押さえているかを教えた。
§23.33.9Xenophanes per praesidia Romana in Campaniam, inde, qua proximum fuit, in castra Hannibalis pervenit foedusque cum eo atque amicitiam iungit legibus his,
クセノパネスは、ローマの守備隊を通ってカンパニアへ、そこから最短の道を通ってハニバルの陣営に到着し、彼との間に次の条件で同盟と友好を結んだ。
§23.33.10ut Philippus rex quam maxima classe — ducentas autem naves videbatur effecturus — in Italiam traiceret et vastaret maritimam oram, bellum pro parte sua terra marique gereret;
すなわち、ピリッポス王ができる限り大きな艦隊――彼は200隻の船を用意するつもりのようであったが――を率いてイタリアへと渡り、海岸線を荒らし、彼自身の側から陸と海で戦争を遂行すること。
§23.33.11ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hannibalis esset, praedaque omnis Hannibali cederet;
戦争が終結したときには、ローマ市自体を含む全イタリアが、カルタゴ人とハニバルのものとなり、すべての戦利品がハニバルに帰すること。
§23.33.12perdomita Italia navigarent in Graeciam bellumque cum quibus regi placeret gererent;
イタリアを完全に征服した後は、彼らはギリシアへと船を出し、王の望む者たちと戦争を行うこと。
quae civitates continentis quaeque insulae ad Macedoniam vergunt, eae Philippi regnique eius essent.
大陸の諸都市およびマケドニアに隣接する諸島は、ピリッポスと彼の王国のものとなること。