§22.45.1dum altercationibus magis quam consiliis tempus teritur, Hannibal ex acie, quam ad multum diei tenuerat instructam, cum in castra ceteras reciperet copias, §22.45.2Numidas ad invadendos ex minoribus castris Romanorum aquatores trans flumen mittit.
計画を立てることよりも口論することに時間が費やされている間に、ハンニバルは、日の大部分にわたって整列させたままで保っていた戦列から、その他の軍勢を陣営へと引き揚げさせたときに、ヌミディア兵たちを、小さな方の陣営からやってくるローマ人の水汲み兵たちを襲撃させるために、川の向こうへと送り出した。
§22.45.3quam inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque pro vallo locatam atque in ipsas prope portas evecti sunt.
この無秩序な群衆を、ヌミディア兵たちが川岸に登るやいなや、叫び声と騒乱によって敗走させると、彼らは塁壁の前に配置されていた守備兵の駐屯所に、そしてほとんど門そのものにまで突進した。
§22.45.4id vero adeo indignum visum ab tumultuario auxilio iam etiam castra Romana terreri, ut ea modo una causa, ne extemplo transirent flumen derigerentque aciem, tenuerit Romanos, quod summa imperii eo die penes Paulum fuit.
しかし、このような急造の補助兵によって、今やローマの陣営までもが恐怖に陥れられているということは、あまりにも屈辱的なことと思われたため、その日の最高指揮権がパウルスの手中にあったというただ一つの理由だけが、ローマ人たちが直ちに川を渡って戦列を整えるのを踏みとどまらせた。
§22.45.5itaque postero die Varro, cui sors eius diei imperii erat, nihil consulto collega signum proposuit instructasque copias flumen traduxit, sequente Paulo, quia magis non probare quam non adiuvare consilium poterat.
それゆえ翌日、その日の指揮権の割り当てを得ていたワロは、同僚に全く相談することなく戦闘開始の信号を掲げ、整列させた軍勢を川の向こうへと渡らせた。 パウルスもこれに従ったが、それは彼がその計画を承認しないことよりも、助けないことの方ができなかったからである。
§22.45.6transgressi flumen eas quoque, quas in castris minoribus habuerant, copias suis adiungunt atque ita instruunt aciem: in dextro cornu — id erat gumini propius — Romanos equites locant, deinde pedites;
川を渡ると、彼らは小さな方の陣営に配置していた軍勢をも自分たちの軍勢に合流させ、このように戦列を整えた。 右翼には――そこは川により近かった――ローマの騎兵を配置し、次に歩兵を配した。
§22.45.7laevum cornu extremi equites sociorum, intra pedites, ad medium iuncti legionibus Romanis, tenuerunt;
左翼は、最も外側を同盟軍の騎兵が占め、内側には同盟軍の歩兵が、中央でローマの軍団兵と合流するように配置された。
iaculatores cum ceteris levium armorum auxiliis prima acies facta.
投槍兵たちは、その他の軽装の補助兵たちとともに、前衛を形成した。
§22.45.8consules cornua tenuere, Terentius laevum, Aemilius dextrum;
執政官たちが両翼を占め、テレンティウスが左翼を、アエミリウスが右翼を指揮した。
Gemino Servilio media pugna tuenda data.
ゲミヌス・セルウィリウスには中央の戦闘を守ることが委ねられた。