§2.5.1de bonis regiis, quae reddi ante censuerant, res integra refertur ad patres. ii victi ira vetuere reddi, vetuere in publicum redigi: §2.5.2diripienda plebi sunt data, ut contacta regia praeda spem in perpetuum cum iis pacis amitteret. ager Tarquiniorum, qui inter urbem ac Tiberim fuit, consecratus Marti Martius deinde campus fuit. §2.5.3forte ibi tum seges farris dicitur fuisse matura messi. quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna vis hominum simul inmissi corbibus fudere in Tiberim tenui fluentem aqua, ut mediis caloribus solet. §2.5.4ita in vadis haesitantis frumenti acervos sedisse inlitos limo; insulam inde paulatim et aliis, quae fert temere flumen, eodem invectis factam. postea credo additas moles manuque adiutum, ut iam eminens area firmaque templis quoque ac porticibus sustinendis esset. §2.5.5direptis bonis regum damnati proditores sumptumque supplicium, conspectius eo, quod poenae capiendae ministerium patri de liberis consulatus inposuit, et, qui spectator erat amovendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit. §2.5.6stabant deligati ad palum nobilissimi iuvenes; sed a ceteris, velut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium in se averterant oculos, miserebatque non poenae magis homines quam sceleris, quo poenam meriti essent: §2.5.7illos eo potissimum anno patriam liberatam, patrem liberatorem, consulatum ortum ex domo Iunia, patres, plebem, quidquid deorum hominumque Romanorum esset, induxisse in animum, ut superbo quondam regi, tum infesto exuli proderent. §2.5.8consules in sedem processere suam, missique lictores ad sumendum supplicium. nudatos virgis caedunt securique feriunt, cum inter omne tempus pater vultusque et os eius spectaculo esset eminente animo patrio inter publicae poenae ministerium. §2.5.9secundum poenam nocentium, ut in utramque partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset, praemium indici pecunia ex aerario, libertas et civitas data. ille primum dicitur vindicta liberatus. §2.5.10quidam vindictae quoque nomen tractum ab illo putant; Vindicio ipsi nomen fuisse. post illum observatum, ut, qui ita liberati essent, in civitatem accepti viderentur.
以前に返還することを決議していた王の財産について、未決 of 事項として元老院議員たちに再び諮られた。彼らは怒りに屈して、返還することを禁じ、国庫に帰属させることも禁じた。その財産は平民たちに略奪させるために与えられた。それは、王の戦利品に手を染めることで、彼らとの和平への希望を永久に失わせるためであった。都市とティベリス川の間にあったタルクィニウス家の土地は、マルスに捧げられ、その後マルス広場となった。たまたまその時、そこには収穫期を迎えたスペルト小麦の作物が実っていたと言われている。この広場の収穫物を消費することは宗教的な禁忌であったため、一斉に送り込まれた大勢の人々が、刈り取った作物を麦わらごと籠に入れて、夏の盛りの常として水が浅く流れていたティベリス川に投げ入れた。こうして、浅瀬に引っかかって留まった麦の山が泥に覆われて定着し、そこから、川が気ままに運んでくる他の漂流物も同じ場所に流れ着くことで、次第に島が形成された。その後、堤防が築かれ、人の手による補強が加えられたことで、今では水面から突き出た、神殿や回廊をも支えるのに十分なほど強固な土地になったのだと私は信じている。王たちの財産が略奪された後、裏切り者たちに有罪判決が下され、処刑が執行された。この処刑がより注目を集めたのは、執政官という職務が、父親に対して自分の子供たちへの刑執行の任務を課したからであり、本来なら見物人として遠ざけられるべきであったその人自身を、運命が刑の執行者としたからであった。最も高貴な若者たちが柱に縛り付けられて立っていた。しかし、他の者たちには、まるで無名の人々であるかのように目もくれず、執政官の子供たちにすべての人が目を向け、人々は処刑そのものよりも、その処刑に値することになった彼らの罪悪を深く憐れんだ。すなわち、彼らが、よりによってその年に、解放された祖国、解放者である父親、ユニウス家から誕生した執政官職、元老院議員たち、平民、そしてローマの神々と人間に属するあらゆるものを、かつては傲慢な王であり、今は敵対的な亡命者である者に売り渡すことを決意したということである。執政官たちは自らの席に進み、刑を執行するためにリクトルたちが派遣された。彼らは衣服を剥ぎ取られた者たちを鞭で打ち、斧で斬首したが、その間ずっと、父親の表情や顔つきがひときわ注目を集める光景となっており、公的な刑執行の任務の最中にも、父親としての心情が表に現れていた。罪人たちの処刑に続いて、両方の面から犯罪を抑止するための立派な手本となるよう、密告者には国庫からの報奨金、自由、および市民権が与えられた。彼が最初にヴィンディクタによって解放されたと言われている。「ヴィンディクタ」という名称も彼から取られたと考える者もいる。彼の名前自体がウィンディキウスであったという。彼以降、そのようにして解放された人々は、市民社会に受け入れられたとみなされる慣例が守られるようになった。