§2.48.1igitur non patrum magis quam plebis studiis K. Fabius cum T. Verginio consul factus neque belli neque dilectus neque ullam aliam priorem curam agere, quam ut iam aliqua ex parte inchoata concordiae spe primo quoque tempore cum patribus coalescerent animi plebis.
したがって、貴族たち以上に平民の支持によって、カエソ・ファビウスはティトゥス・ウェルギニウスとともに執政官に選出されたが、彼は、ある程度芽生え始めた和合の希望によってできる限り早く平民の心が貴族たちと結びつくこと以上に、戦争も徴兵も他のいかなる関心事も優先させることはしなかった。
§2.48.2itaque principio anni censuit, priusquam quisquam agrariae legis auctor tribunus existeret, occuparent patres ipsi suum munus facere, captivum agrum plebi quam maxime aequaliter darent:
それゆえ、彼は年の初めに、土地法の提案者である護民官が誰も現れる前に、貴族たち自らが先手を打ってその務めを果たし、獲得した土地を平民にできるだけ均等に与えるべきだと提案した。
§2.48.3verum esse habere eos, quorum sanguine ac sudore partus sit.
自分たちの血と汗によって獲得された土地を彼らが所有するのは正当なことである、と。
aspernati patres sunt;
貴族たちはこれを拒絶した。
questi quoque quidam nimia gloria luxuriare et evanescere vividum quondam illud Caesonis ingenium.
ある者たちはまた、カエソのかつてのあの生気に満ちた才能が、過剰な名声によって放縦になり失われつつある、と不満を述べた。
nullae deinde urbanae factiones fuere.
その後、市内の党派争いはなくなった。
vexabantur incursionibus Aequorum Latini.
ラティウム人たちはアイクィ族の侵入に悩まされていた。
§2.48.4eo cum exercitu Caeso missus in ipsorum Aequorum agrum depopulandum transit.
そこへ軍とともに送られたカエソは、アイクィ族自身の領土を略奪するために境界を越えた。
Aeque se in oppida receperunt murisque se tenebant.
アイクィ族は町へと退却し、城壁の中に閉じこもった。
eo nulla pugna memorabilis fuit.
そのため、そこでは特筆すべき戦闘はなかった。
§2.48.5at a Veiente hoste clades accepta temeritate alterius consulis, actumque de exercitu foret, ni K. Fabius in tempore subsidio venisset.
しかし、ウェーイーの敵からは、もう一人の執政官の無謀さのために敗北を喫し、もしカエソ・ファビウスが適時に援軍として駆けつけなかったならば、軍隊は破滅していただろう。
ex eo tempore neque pax neque bellum cum Veientibus fuit;
その時以来、ウェーイー族との間には平和も戦争もない状態が続いた。
res proxime formam latrocinii venerat:
事態はほとんど略奪行為の様相を呈するに至っていた。
§2.48.6legionibus Romanis cedebant in urbem; ubi abductas senserant legiones, agros incursabant bellum quiete, quietem bello in vicem eludentes.
彼らはローマの軍団に対しては町へと退却し、軍団が引き揚げたのを察知すると、領土を襲撃し、平穏の時には戦争を、戦争の時には平穏を交互にかわしていた。
ita neque omitti tota res nec perfici poterat.
このようにして、事態全体を放置することも、解決することもできなかった。
et alia bella aut praesentia instabant, ut ab Aequis Volscisque, non diutius, quam dum recens dolor proximae cladis transiret, quiescentibus, aut mox moturos esse apparebat Sabinos semper infestos Etruriamque omnem.
また、他の戦争も迫っているか、たとえば、最近の敗北の新鮮な痛みが過ぎ去る間だけ静穏を保っているアイクィ族やウォルスキ族によるもの、あるいは、常に敵対的なサビニ族や全エトルリアが間もなく動き出すことが明らかであった。
§2.48.7sed Veiens hostis, adsiduus magis quam gravis, contumeliis saepius quam periculo animos agitabat, quod nullo tempore neglegi poterat aut averti alio sinebat.
しかし、ウェーイーの敵は、重大であるというよりは絶え間なく、危険によってというよりは侮辱によってしばしばローマ人の心を苛立たせており、それはどんな時も無視できず、また注意を他へそらすことも許さなかった。
Tum Fabia gens senatum adiit.
その時、ファビウス一族が元老院に参じた。
§2.48.8consul pro gente loquitur: “adsiduo magis quam magno praesidio, ut scitis, patres conscripti, bellum Veiens eget.
執政官が一族を代表して発言する。 「議員諸父よ、ご承知の通り、ウェーイーとの戦争は大規模な守備隊よりも、絶えざる守備隊を必要としています。
vos alia bella curate, Fabios hostis Veientibus date.
あなた方は他の戦争を配慮し、ファビウス家をウェーイー族に対する敵として与えてください。
auctores sumus tutam ibi maiestatem Romani nominis fore.
私たちは、そこにおいてローマの名の威厳が安全に保たれることを保証します。
§2.48.9nostrum id nobis velut familiare bellum privato sumptu gerere in animo est;
私たちは、それをいわば我が家独自の戦争として、私費で遂行するつもりです。
res publica et milite illic et pecunia vacet. ”
国家はそこでの兵士の負担からも資金の負担からも免除されてください。
§2.48.10gratiae ingentes actae.
」莫大な感謝が捧げられた。
consul e curia egressus comitante Fabiorum agmine, qui in vestibulo curiae senatus consultum expectantes steterant, domum redit.
執政官は議場を出て、議場のロビーで元老院の議決を待って立っていたファビウス一族の列を伴って、家へと戻った。
iussi armati postero die ad limen consulis adesse; domos inde discedunt.
彼らは翌日、武装して執政官の戸口に集まるよう命じられ、それからそれぞれの家へと解散した。