§10.4.1nuntiata ea clades Romam maiorem, quam res erat, terrorem excivit.
この敗北の報せは、ローマに実際以上の大きな恐怖を引き起こした。
§10.4.2nam ut exercitu deleto ita iustitium indictum, custodiae in portis, vigiliae vicatim actae, arma tela in muros congesta.
というのも、あたかも軍勢が全滅したかのように司法活動の停止が宣言され、城門には警備が置かれ、夜警が街区ごとに実施され、武器や投射兵器が城壁に集められたからである。
§10.4.3omnibus iunioribus sacramento adactis dictator ad exercitum missus omnia spe tranquilliora et conposita magistri equitum cura, castra in tutiorem locum redacta, cohortes, §10.4.4quae signa amiserant, extra vallum sine tentoriis destitutas invenit, exercitum avidum pugnae, quo maturius ignominia aboleretur.
すべての若年者が軍事誓約を課されて動員された後、軍勢のもとへと派遣された独裁官は、すべてが予想していたよりも平穏であり、騎兵長官の配慮によって秩序が保たれ、陣営がより安全な場所に移されており、また、軍旗を失った大隊が、土塁の外に天幕もなしに放置されているのを見出した。 また、軍勢は、その不名誉を一日も早く拭い去ろうと、戦闘を渇望していた。
§10.4.5itaque confestim castra inde in agrum Rusellanum promovit.
それゆえ、彼は直ちにそこからルセッラ人の領土へと陣営を進めた。
§10.4.6eo et hostes secuti, quamquam ex bene gesta re summam et in aperto certamine virium spem habebant, tamen insidiis quoque, quas feliciter experti erant, hostem temptant.
敵もそこへ追ってきた。 彼らは、さきの成功から、また公然たる力のぶつかり合いにおいても最大の希望を抱いていたものの、それでもなお、以前うまくいった経験のある伏兵作戦によっても敵を試そうとした。
§10.4.7tecta semiruta vici per vastationem agrorum deusti haud procul castris Romanorum aberant.
田野の略奪の際に焼き払われた村の、半ば崩れかけた家々がローマ軍の陣営から遠くないところにあった。
ibi abditis armatis pecus in conspectum praesidii Romani, cui praeerat Cn. Fulvius legatus, propulsum.
そこに武装兵を隠した上で、副官グナエウス・フルウィウスが指揮するローマ軍の守備隊の目の届くところへ、家畜の群れが追い立てられた。
§10.4.8ad quam inlecebram cum moveretur nemo ab Romana statione, pastorum unus progressus sub ipsas munitiones inclamat alios cunctanter ab ruinis vici pecus propellentes, quid cessarent, cum per media castra Romana tuto agere possent.
この誘惑に対してローマ軍の駐屯地からは誰も動かなかったので、牧夫の一人が防壁のすぐ下まで進み出て、村の廃墟からためらいがちに家畜を追い立てている他の者たちに向かって、「ローマ軍の陣営の真ん中を安全に通り抜けられるというのに、なぜぐずぐずしているのか」と大声で叫んだ。
§10.4.9haec cum legato Caerites quidam interpretarentur et per omnes manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen iniussu moveri auderent, iubet peritos linguae adtendere animum, pastorum sermo agresti an urbano propior esset.
カエレ人の何人かがこの言葉を副官に通訳し、兵士たちのすべての歩兵中隊の間に激しい憤慨が巻き起こったものの、命令なしに動く勇気はなかったとき、副官は言葉の分かる者たちに、牧夫たちの話し言葉が田舎風のものか、それとも都会風のものに近いか、注意して聴くように命じた。
§10.4.10cum referrent sonum linguae et corporum habitum et nitorem cultiora quam pastoralia esse, “ite igitur, dicite,” inquit, “detegant nequiquam conditas insidias: omnia scire Romanum nec magis iam dolo capi quam armis vinci posse. ”
彼らが、言葉の響きも、体のこなしも、肌のつやも、牧夫にしてはあまりに洗練されていると報告すると、副官は言った。 「それでは行って、彼らに告げよ。 無駄に隠した伏兵など現すがよい。 ローマ人はすべてを知っており、もはや武力で敗れないのと同様に、策略に引っかかることもないと。
§10.4.11haec ubi audita sunt et ad eos, qui consederant in insidiis, perlata, consurrectum repente ex latebris est et in patentem ad conspectum undique campum prolata signa.
」これが聞かれ、待ち伏せていた者たちに伝えられると、彼らは潜伏場所から一斉に立ち上がり、四方から見渡せる開けた平野へと軍旗を進めた。
§10.4.12visa legato maior acies, quam quae ab suo praesidio sustineri posset.
副官の目には、その戦列は自身の守備隊で持ちこたえられるよりも大きく見えた。
itaque propere ad dictatorem auxilia accitum mittit;
それゆえ、彼は急いで独裁官のもとへ増援を呼びに人を送った。
interea ipse impetus hostium sustinet.
その間、彼自身が敵の攻撃を持ちこたえた。