§10.4.1nuntiata ea clades Romam maiorem, quam res erat, terrorem excivit.
这一战败的消息在罗马激起了比实际情况更大的恐慌。
§10.4.2nam ut exercitu deleto ita iustitium indictum, custodiae in portis, vigiliae vicatim actae, arma tela in muros congesta.
因为就像军队被全歼了一样,法庭休市令被宣布,城门设防,各街区进行守夜,武器和投射物被堆集在城墙上。
§10.4.3omnibus iunioribus sacramento adactis dictator ad exercitum missus omnia spe tranquilliora et conposita magistri equitum cura, castra in tutiorem locum redacta, cohortes, §10.4.4quae signa amiserant, extra vallum sine tentoriis destitutas invenit, exercitum avidum pugnae, quo maturius ignominia aboleretur.
在所有年轻人都宣誓服役之后,被派往军队的独裁官发现,一切都比预料的要平静,并在骑兵长官的照料下得到了妥善安置,营地已迁至更安全的地方,而那些失去了军旗的步兵大队,被留在了土垒之外,没有帐篷。 他还发现军队极度渴望战斗,以便能更快地洗刷耻辱。
§10.4.5itaque confestim castra inde in agrum Rusellanum promovit.
因此,他立即将营地从那里移往鲁塞拉人的领地。
§10.4.6eo et hostes secuti, quamquam ex bene gesta re summam et in aperto certamine virium spem habebant, tamen insidiis quoque, quas feliciter experti erant, hostem temptant.
敌人也尾随至该地;尽管由于先前的胜利,他们即使在公开的力量对决中也抱有极大的希望,但他们仍然试图用他们曾成功尝试过的伏击来试探敌人。
§10.4.7tecta semiruta vici per vastationem agrorum deusti haud procul castris Romanorum aberant.
土地被蹂躏时烧毁的一座村庄的半倾斜房屋,距离罗马营地不远。
ibi abditis armatis pecus in conspectum praesidii Romani, cui praeerat Cn. Fulvius legatus, propulsum.
在那里藏匿了武装士兵后,牛群被驱赶到由副官格奈乌斯·富尔维乌斯指挥的罗马守备队的视线之内。
§10.4.8ad quam inlecebram cum moveretur nemo ab Romana statione, pastorum unus progressus sub ipsas munitiones inclamat alios cunctanter ab ruinis vici pecus propellentes, quid cessarent, cum per media castra Romana tuto agere possent.
由于罗马哨所中没有人因这一诱惑而动摇,一个牧人走到防御工事正下方,对其他犹豫不决地从村庄废墟驱赶牛群的人大喊:既然他们可以安全地穿过罗马营地的中央,那他们还在磨蹭什么。
§10.4.9haec cum legato Caerites quidam interpretarentur et per omnes manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen iniussu moveri auderent, iubet peritos linguae adtendere animum, pastorum sermo agresti an urbano propior esset.
当一些凯雷人向副官翻译这些话,且士兵的所有百人队中都产生了极大的愤慨,但他们仍不敢在没有命令的情况下行动时,副官命令懂该语言的人注意听,牧人们的谈话是更接近乡野俚语还是城市话。
§10.4.10cum referrent sonum linguae et corporum habitum et nitorem cultiora quam pastoralia esse, “ite igitur, dicite,” inquit, “detegant nequiquam conditas insidias: omnia scire Romanum nec magis iam dolo capi quam armis vinci posse.
当他们回报说,其语言的音调、身体的姿态以及皮肤的光泽都比牧人更为讲究时,副官说:“那么去吧,告诉他们:揭开他们徒劳设下的伏兵吧;罗马人知晓一切,现在他们既不可能被诡计所欺骗,就像他们不可能被武力所战胜一样。
” §10.4.11haec ubi audita sunt et ad eos, qui consederant in insidiis, perlata, consurrectum repente ex latebris est et in patentem ad conspectum undique campum prolata signa.
” 当这些话被听到并传达给那些潜伏伏击的人时,他们突然从隐藏处一齐站起,将军旗推进到四面敞开、一览无余的平原上。
§10.4.12visa legato maior acies, quam quae ab suo praesidio sustineri posset.
在副官看来,敌人的战线过于庞大,非他自己的守备队所能阻挡。
itaque propere ad dictatorem auxilia accitum mittit; interea ipse impetus hostium sustinet.
因此,他赶忙派人去独裁官那里请求增援;与此同时,他自己抵挡着敌人的进攻。