§4.1Huius post mortem cum populum iudicii sui paeniteret, multae novem partes detraxit et decem talenta Cononem, filium eius, ad muri quandam partem reficiendam iussit dare.
彼の死後、民衆は自らの判決を後悔したため、罰金の九割を差し引き、彼の息子であるコノンに、壁のある部分を修復するために十タラントンを支払うよう命じた。
in quo fortunae varietas est animadversa.
このことの中に、運命の変転が認められた。
nam quos avus muros ex hostium praeda patriae restituerat, eosdem nepos cum summa ignominia familiae ex sua re familiari reficere coactus est.
なぜなら、祖父が敵からの戦利品によって祖国に再建したのと同じ壁を、孫は一族の最大の不名誉とともに、自らの財産から修復することを強いられたからである。
§4.2Timothei autem moderatae sapientisque vitae cum pleraque possimus proferre testimonia, uno erimus contenti, quod ex eo facile conici poterit, quam carus suis fuerit.
さて、ティモテウスの節度ある賢明な生き方については多くの証拠を挙げることができるが、私たちはただ一つの証拠で満足することにしよう。 それによって、彼がいかに身内に愛されていたかを容易に推測できるだろう。
cum Athenis adulescentulus causam diceret, non solum amici privatique hospites ad eum defendendum convenerunt, sed etiam in eis Iason, tyrannus Thessaliae, qui illo tempore fuit omnium potentissimus.
彼が若い頃アテナイで被告として裁判に臨んだとき、彼を弁護するために友人たちや個人の客人たちが集まっただけでなく、その中には当時すべての人の中で最も強力であったテッサリアの僭主ヤソンさえもいたのである。
§4.3hic cum in patria sine satellitibus se tutum non arbitraretur, Athenas sine ullo praesidio venit tantique hospitem fecit, ut mallet se capitis periculum adire quam Timotheo de fama dimicanti deesse.
この人物は、祖国においては護衛なしでは自分が安全であるとは考えなかったが、アテナイへは一切の護衛なしでやって来て、この客人を非常に重んじたため、名誉をかけて戦っているティモテウスを見捨てるよりは、自ら死罪の危険に身をさらすことを望んだほどであった。
hunc adversus tamen Timotheus postea populi iussu bellum gessit: patriae enim sanctiora iura quam hospitii esse duxit.
しかしながら、後にティモテウスは民衆の命令によって、この人物に対して戦争を行った。 彼は、祖国の権利のほうがもてなしの友好関係の権利よりも神聖であると考えたからである。
§4.4Haec extrema fuit aetas imperatorum Atheniensium, Iphicratis, Chabriae, Timothei, neque post illorum obitum quisquam dux in illa urbe fuit dignus memoria.
これが、アテナイの将軍たち、イフィクラテス、カブリアス、ティモテウスの最後の時代であり、彼らの死後、その都市において記憶に値する将軍は誰もいなかった。
§4.5Venio nunc ad fortissimum virum maximique consilii omnium barbarorum, exceptis duobus Karthaginiensibus, Hamilcare et Hannibale.
私は今、二人のカルタゴ人、ハミルカルとハンニバルを除いて、すべての異民族の中で最も勇敢で最も優れた思慮を持つ人物へと話を進める。
§4.6de quo hoc plura referemus, quod et obscuriora sunt eius gesta pleraque et ea, quae prospere ei cesserunt, non magnitudine copiarum, sed consilii, quo tum omnes superabat, acciderunt: quorum nisi ratio explicata fuerit, res apparere non poterunt.
彼については、その業績の大部分があまり知られていないこと、また彼にとって首尾よく運んだ事柄が、軍勢の大きさによってではなく、当時彼がすべての人に勝っていた思慮によって起こったという理由から、ここでより多くのことを語ることにする。 それらの思慮の理路が説明されなければ、事績は明らかになり得ないからである。