§2.5.1Caesar Remos cohortatus liberaliterque oratione prosecutus omnem senatum ad se convenire principumque liberos obsides ad se adduci iussit.
カエサルはレミ族を力づけ、親切な言葉をかけてから、全元老院議員が自分のところに集まり、指導者たちの子女が人質として自分のところに連れて来られるように命じた。
Quae omnia ab his diligenter ad diem facta sunt.
これらすべては、期日通りに彼らによって入念に実行された。
§2.5.2Ipse Diviciacum Haeduum magnopere cohortatus docet quanto opere rei publicae communisque salutis intersit manus hostium distineri, ne cum tanta multitudine uno tempore confligendum sit.
彼自身はハエドゥイ族のディウィキアクスを大いに力づけ、敵の軍勢を分散させておくことが、国家にとっても共同の安全にとってもどれほど重大であるかを説明した。 それは、これほど大勢の敵と同時に戦わねばならなくなることがないようにするためであった。
§2.5.3Id fieri posse, si suas copias Haedui in fines Bellovacorum introduxerint et eorum agros populari coeperint.
もしハエドゥイ族が自分たちの軍勢をベッロワキ族の領土に侵入させ、彼らの農地を荒らし始めれば、それが可能である(と彼は説明した)。
§2.5.4His datis mandatis eum a se dimittit.
これらの指示を与えて彼を送り出した。
Postquam omnes Belgarum copias in unum locum coactas ad se venire vidit neque iam longe abesse ab iis quos miserat exploratoribus et ab Remis cognovit, flumen Axonam, quod est in extremis Remorum finibus, exercitum traducere maturavit atque ibi castra posuit.
ベルガエ人のすべての軍勢が1箇所に集まって自分に向かって進軍してくるのを目にし、また、自分が派遣した斥候たちやレミ族から、敵がすでにそれほど遠くないところにいることを知ると、カエサルはレミ族の領土の端にあるアクソナ川を軍勢に渡らせることを急ぎ、そこに陣営を設営した。
§2.5.5Quae res et latus unum castrorum ripis fluminis muniebat et post eum quae erant tuta ab hostibus reddebat et commeatus ab Remis reliquisque civitatibus ut sine periculo ad eum portari possent efficiebat.
この措置は、陣営の片側を川の堤防で防備することになり、また彼の背後にある地域を敵から安全にし、さらにレミ族やその他の部族からの食糧補給が危険なしに彼のもとに運ばれることを可能にした。
§2.5.6In eo flumine pons erat.
その川には橋がかかっていた。
Ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis Q. Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit;
そこに彼は守備隊を配置し、川の反対側にレガトゥスのクイントゥス・ティトゥリウス・サビヌスを6つのコホルス(大隊)とともに残した。
castra in altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet.
そして、陣営を12フィートの高さの土塁と、18フィートの幅の堀で防備するように命じた。