§1.52.1Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem praefecit, uti eos testes suae quisque virtutis haberet;
カエサルは、各自が自らの勇気の証人として彼らを持てるように、個々の軍団にそれぞれ一人の副将と、一人の財務官を配備した。
§1.52.2ipse a dextro cornu, quod eam partem minime firmam hostium esse animadverterat, proelium commisit.
彼自身は、敵のその部分が最も脆弱であると気づいていたため、右翼から戦闘を開始した。
§1.52.3Ita nostri acriter in hostes signo dato impetum fecerunt itaque hostes repente celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes coiciendi non daretur.
このように我が軍は合図が与えられると敵に向かって激しく突撃し、また敵も突如として迅速に突進してきたため、敵に対してピルムを投げつける時間が与えられないほどであった。
§1.52.4Relictis pilis comminus gladiis pugnatum est.
ピルムは投げ捨てられ、接近して剣で戦われた。
At Germani celeriter ex consuetudine sua phalange facta impetus gladiorum exceperunt.
しかしゲルマン人は、自らの慣習に従って素早くファランクスを形成し、剣による攻撃を受け止めた。
§1.52.5Reperti sunt complures nostri qui in phalanga insilirent et scuta manibus revellerent et desuper vulnerarent.
我が軍の中には、ファランクスの上に飛び乗り、手で盾を剥ぎ取り、上から敵を負傷させるような者が多く見出された。
§1.52.6Cum hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugam coniecta esset, a dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem premebant.
敵の戦列は左翼において破られ敗走させられた一方で、右翼においては彼らの多勢によって我が軍の戦列を激しく圧倒していた。
§1.52.7Id cum animadvertisset P. Crassus adulescens, qui equitatui praeerat, quod expeditior erat quam ii qui inter aciem versabantur, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit.
騎兵隊を指揮していた若きプブリウス・クラッススは、戦列の中で戦っている者たちよりも動きが自由であったため、このことに気づくと、苦戦している我が軍の救援として第三の戦列を送り出した。