- 底本
- Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:22.1-22.12
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
著者はキリスト教の天使論・悪霊論に基づき、ダイモンや悪霊の実在とその堕落の起源、および人間を心身両面から破壊し神から引き離そうとする彼らの欺瞞的な活動の手口を論じる。
Atque adeo dicimus esse substantias quasdam spiritales. Nec novum nomen est. Sciunt daemones philosophi, Socrate ipso ad daemonii arbitrium exspectante.1 Quidni? cum et ipsi daemonium a pueritia adhaesisse dicatur, dehortatorium plane a bono.
それゆえ私たちは、ある霊的な実体が存在すると主張する。そしてその名は新しいものではない。哲学者たちはダイモンを知っており、ソクラテス自身も自らのダイモニオンの指図を待っていた。それも当然ではないか。彼自身にも幼少期から、明らかに善から引き離すダイモニオンが寄り添っていたと言われるのだから。
Omnes sciunt poetae; etiam vulgus indoctum in usum maledicti frequentat. Nam et Satanan, principem huius mali generis, proinde de propria conscientia animae eadem execramenti voce pronuntiat. Angelos quoque etiam Plato non negavit.
すべての詩人たちも知っている。無学な民衆すら呪詛の言葉としてそれを頻繁に用いる。実際、この悪しき種族の頭目であるサタンをも、魂自らの良心のままに、まさに同じ呪詛の声で口にする。天使たちの存在をも、プラトンでさえ否定しなかった。
Utriusque nominis testes esse vel magi adsunt. Sed quomodo de angelis quibusdam sua sponte corruptis corruptior gens daemonum evaserit, damnata a deo cum generis auctoribus et cum eo quem diximus principe, apud litteras sanctas ordo cognoscitur.
双方の名を証言するために魔術師たちすら現れる。しかし、自ら進んで堕落したある天使たちから、いかにしてより堕落したダイモンの種族が生じ、その種族の創始者たちや私たちが言及した頭目とともに神によって断罪されたかは、聖なる書物においてその経緯が知られている。
Nunc de operatione eorum satis erit exponere. Operatio eorum est hominis eversio. Sic malitia spiritalis a primordio auspicata est in hominis exitium. Itaque corporibus quidem et valitudines infligunt et aliquos casus acerbos, animae vero repentinos et extraordinarios per vim excessus. Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adeundam subtilitas et tenuitas sua.
今は彼らの働きについて説明すれば十分であろう。彼らの働きとは人間の破滅である。このようにして霊的な悪意は初めから人間の破滅を目指して始まった。それゆえ彼らは、肉体には病気やある種の過酷な災厄をもたらし、魂には暴力による突発的で異常な錯乱をもたらす。彼らには人間の双方の実体に侵入するための、自らの精妙さと希薄さが備わっている。
Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant,2 si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat, in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus suos offundit.
霊的な力には多くのことが可能であり、不可視かつ感知されないまま、自らの動作においてよりもむしろその結果において現れる。それはあたかも、大気の知られざる隠れた病弊が開花期の果実や作物を枯らし、芽の段階で生気を奪い、成長期に傷つけるかのようであり、あるいは目に見えない原因で損なわれた空気がその有害な息吹をまき散らすかのようである。
Eadem igitur obscuritate contagionis adspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis aut saevis libidinibus cum erroribus variis, quorum iste potissimus quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat,3 ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris imaginibus oblata.
したがって、同じ感染の不可知性をもって、ダイモンと天使の吹き込みは、狂気や忌まわしい錯乱、あるいは様々な惑わしを伴う残忍な情欲によって心の腐敗をも引き起こす。それらの惑わしのうち最も主要なものは、捕らえられ欺かれた人間の心にそれら偽りの神々を推奨することであり、そうして像や彫像に捧げられた獣脂の匂いや血という自らに特有の糧を調達することである。
Et quae illi accuratior pascua est, quam ut hominem e cogitatu verae divinitatis avertat praestigiis falsis? Quas et ipsas quomodo operetur expediam.
そして偽りの奇術によって人間を真の神性の思考からそらすこと以上に、彼らにとってより好ましい糧があるだろうか。それらの奇術そのものを彼らがいかにして為すかを説明しよう。
Omnis spiritus ales est. Hoc angeli et daemones. Igitur momento ubique sunt; totus orbis illis locus unus est; quid ubi geratur tam facile sciunt quam adnuntiant, velocitas divinitas creditur, quia substantia ignoratur. Sic et auctores interdum videri volunt eorum quae adnuntiant. Et sunt plane malorum nonnunquam, bonorum tamen nunquam.
すべての霊は翼を持っている。天使もダイモンもそうである。したがって瞬時に至る所に存在する。全世界が彼らにとって一つの場所である。何がどこで行われているかを、彼らは知らせるのと同じくらい容易に知っている。その実体が知られていないため、その敏捷さが神性と信じられている。このようにして彼らは、自らが知らせる出来事の張本人であると時に見なされることを望む。そして実際に、悪事の張本人であることは時にはあるが、善事の張本人であることは決してない。
Dispositiones etiam dei et tunc prophetis contionantibus exceperunt et nunc lectionibus resonantibus carpunt. Ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes aemulantur divinitatem, dum furantur divinationem.
彼らはかつて預言者たちが説教していた時には神の定めをも聞き取り、今も読誦が響き渡る時にそれを摘み取っている。こうしてここからも時の定めを幾分か得て、予言の術を盗みながら神性を模倣している。
In oraculis autem quo ingenio ambiguitates temperent in eventus sciunt Croesi, sciunt Pyrrhi. Ceterum testudinem decoqui cum carnibus pecudis Pythius eo modo renuntiavit quo supra diximus; momento apud Lydiam fuerat. Habent de incolatu aeris et de vicinia siderum et de commercio nubium caelestes sapere paraturas,4 ut et pluvias, quas iam sentiunt, repromittant.
他方、神託においていかなる巧妙さで曖昧さを結末に合わせて調合するかは、クロイソスらもピュロスらも知っている。また、ピュティアの神が羊の肉とともに亀が煮られていると告げたのも、上で私たちが述べた方法による。瞬時にリュディアに赴いていたのである。彼らは大気への居住、星々の近さ、雲との交わりから天の仕組みを察知する能力をもっており、すでに感知している雨を前もって約束するのである。
Benefici plane et circa curas valitudinum. Laedunt enim primo, dehinc remedia praecipiunt ad miraculum nova sive contraria, post quae desinunt laedere, et curasse creduntur.
病気の治療に関しても明らかに恩恵深い者たちである。なぜなら、まず彼らが害を与え、次いで奇跡のように真新しい、あるいは正反対の治療法を指示し、その後に害を与えるのをやめるため、治療したと信じられるからである。
Quid ergo de ceteris ingeniis vel etiam viribus fallaciae spiritalis edisseram? phantasmata Castorum, et aquam cribro gestatam, et navem cingulo promotam, et barbam tactu inrufatam, ut numina lapides crederentur, ut deus verus non quaereretur?
それでは、霊的な欺瞞のそのほかの巧妙さや、さらには力について、私が何を論じる必要があろうか。カストルらの幻影、篩で運ばれた水、帯で引かれた船、触れただけで赤銅色に変えられた髭など、石塊が神々と信じられ、真の神が求められないようにするために行われたそれらのことについて。
- 22.1Socrate ipso ad daemonii arbitrium exspectante
Socrate ipso を意味上の主語とする独立奪格構文。exspectante は「待つ、依存する」の意で、前置詞句 ad daemonii arbitrium(ダイモニオンの裁量・判断に従って)を伴い、ソクラテスが自己のダイモニオンの制止や指図を待って行動していた周知の事実を指す。
- 22.5Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant
非人称動詞 licet(許されている、可能である)の主語的に代名詞の中性単数対格/主格 multum が置かれ、与格 spiritalibus viribus(霊的な力に)が続く。後続する ut 節は結果を表す接続詞 ut(その結果…現れるほどに)として解釈され、si 以下の節群がその具体的な現れ方の比喩的例示を導いている。
- 22.6quorum iste potissimus quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat
関係代名詞属格 quorum は先行詞 erroribus variis(様々な惑わし)を受け、iste potissimus [est] の述語的省略を伴う。関係副詞/手段の奪格 quo は「それによって…を推奨する」という手段・内容を導いており、主節の骨格は「それらの惑わしのうち、最も主要なものは…である」となる。
- 22.10Habent de incolatu aeris et de vicinia siderum et de commercio nubium caelestes sapere paraturas
habent + 不定詞 sapere(知る能力・知恵をもつ)の構文。caelestes paraturas(天の営み・準備)が不定詞 sapere の直接目的語であり、中間に挿入された3つの de 句(de incolatu... de vicinia... de commercio...)がその知見を獲得する根拠・手段を示している。
