- 底本
- Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:21.21-21.31
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キリストの復活と昇天、ピラトによるティベリウスへの報告、使徒たちの殉教を概括し、キリスト教徒がキリストを通して神を崇拝している正当性を異教の創始者たちとの対比において論証する。
Sed ecce tertia die concussa repente terra, et mole revoluta quae obstruxerat sepulchrum, et custodia pavore disiecta, nullis apparentibus discipulis, nihil in sepulchro repertum est praeterquam exuviae sepulti.
しかし見よ、三日目に突如として地が震動し、墓を塞いでいた巨石は転がし去られ、番兵たちも恐怖に駆られて散り散りになり、弟子たちの姿は誰も見当たらない中で、墓の中には埋葬された者の脱ぎ捨てられた衣のほかには何も発見されなかった。
Nihilominus tamen primores, quorum intererat et scelus divulgare et populum vectigalem et famularem sibi a fide revocare, subreptum a discipulis iactitaverunt.1 Nam nec ille se in vulgus eduxit, ne impii errore liberarentur, ut et fides, non mediocri praemio destinata, difficultate constaret.
それにもかかわらず首謀者たちは、犯罪を言いふらし、また自らに貢納し隷属する民衆を信仰から引き離すことが自らの利害に関わっていたために、遺体は弟子たちによって盗み出されたのだと言い立てた。というのも、不敬な者たちが誤謬から解き放たれることのないように、また少なからぬ報償を約束された信仰が困難を通じて成り立つように、彼自身も民衆の前に姿を現さなかったからである。
Cum discipulis autem quibusdam apud Galilaeam, Iudaeae regionem, ad quadraginta dies egit docens eos quae docerent. Dehinc ordinatis eis ad officium praedicandi per orbem circumfusa nube in caelum est receptus, multo verius quam apud vos adseverare de Romulo Proculi solent.2
もっとも彼は、ユダヤの一地方であるガリラヤにおいて、幾人かの弟子たちとともに四十日ほどを過ごし、彼らが何を教えるべきかを教え導いた。その後、世界中へ宣教する任務に向けて彼らを整えた上で、雲に包まれつつ天へと迎え入れられたが、これは汝らの側でプロクルスたちがロムルスについて断言する習わしとなっているものよりもはるかに真実なことである。
Ea omnia super Christo Pilatus, et ipse iam pro sua conscientia Christianus, Caesari tunc Tiberio nuntiavit. Sed et Caesares credidissent super Christo, si aut Caesares non essent necessarii saeculo, aut si et Christiani potuissent esse Caesares.
キリストに関するこれらすべての出来事を、ピラトは――彼自身も良心においてはすでに一人のキリスト教徒であったが――当時の皇帝ティベリウスに報告した。しかし皇帝たちもまた、もし皇帝たちがこの世にとって必要不可欠でなかったか、あるいはキリスト教徒が皇帝にもなりえたのであったなら、キリストについて信じたことであろう。
Discipuli quoque diffusi per orbem ex praecepto magistri dei paruerunt, qui et ipsi a Iudaeis insequentibus multa perpessi utique pro fiducia veritatis libenter Romae postremo per Neronis saevitiam sanguinem Christianum seminaverunt.
弟子たちもまた、神なる師の命に従って世界中に散らばって服従し、彼ら自身も追迫するユダヤ人たちから多くの苦難を被った末に、真理への確信のために、最後にはローマにおいてネロの狂暴さを通じて進んでキリスト教徒の血を蒔いたのである。
Sed monstrabimus vobis idoneos testes Christi ipsos illos quos adoratis. Multum est si eos adhibeam ut credatis Christianis propter quos non creditis Christianis. Interim hic est ordo nostrae institutionis, hunc edidimus et sectae et nominis censum cum suo auctore.
だが我らは汝らに、汝らが崇拝している者たちそのものを、キリストの相応しい証人として提示することにしよう。汝らがそれらの者のゆえにキリスト教徒を信じないでいるまさにその者たちを、キリスト教徒を信じるようにさせるために私が引き合いに出すとすれば、それは大した成果であろう。差し当たり、これが我らの教えの秩序であり、我らはこの宗派と名称の登録簿をその始祖とともに公表したのである。
Nemo iam infamiam incutiat, nemo aliud existimet, quia nec fas est ulli de sua religione mentiri. Ex eo enim quod aliud a se coli dicit quam colit, negat quod colit, et culturam et honorem in alterum transfert, et transferendo iam non colit quod negavit.
もはや誰も汚名を浴びせることなく、誰もこれと異なった受け止め方をしないようにせよ。なぜなら何人にとっても自らの宗教について偽ることは神法に反するからである。実際、自分が崇拝しているものとは異なるものが自らによって崇拝されていると述べることにより、人は自分が崇拝しているものを否認し、崇拝と名誉を別のものへと移し替えるのであり、移し替えることによって、否認したものをすでにもはや崇拝していないのである。
Dicimus, et palam dicimus, et vobis torquentibus lacerati et cruenti vociferamur: Deum colimus per Christum. Illum hominem putate, per eum et in eo se cognosci et coli deus vult.
我らは語り、公然と語り、汝らが拷問を加える中で引き裂かれ血に塗れながらも叫び続ける。「我らはキリストを通して神を崇拝している」と。彼を人間であると考えるがよい。神は彼を通して、また彼において自らが認識され崇拝されることを望んでおられるのである。
Ut Iudaeis respondeamus, et ipsi dominum per hominem Moysen colere didicerunt: ut Graecis occurram, Orpheus Pieriae, Musaeus Athenis, Melampus Argis, Trophonius Boeotiae initiationibus homines obligaverunt: ut ad vos quoque dominatores gentium adspiciam homo fuit Pompilius Numa, qui Romanos operosissimis superstitionibus oneravit.
ユダヤ人たちに答えるならば、彼ら自身も人間モーセを通して主を崇拝することを学んだのであり、ギリシア人たちに応対するならば、ピエリアではオルペウス、アテナイではムーサイオス、アルゴスではメラムプス、ボイオティアではトロポニオスが秘儀への入会によって人々を義務づけたのであり、諸民族の支配者たる汝らへと視線を向けるならば、甚だ労多き迷信によってローマ人たちに重荷を負わせたのは一人の人間たるヌマ・ポンピリウスであった。
Licuerit et Christo commentari divinitatem, rem propriam, non qua rupices et adhuc feros homines multitudini tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa, sed qui iam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem veritatis ocularet.3 Quaerite igitur si vera est ista divinitas Christi.
キリストにとっても、自らに固有の事柄として神性を説くことは許容されたはずである。それは、ヌマがしたように、歓心を買うべきかくも多くの神々の群れに圧倒させることによって野鄙でいまだ獰猛な人間たちを人間性へと和らげるためではなく、すでに洗練されまさにその都市的な洗練によって欺かれている者たちに、真理の認識へと目を開かせるためのものとしてである。それゆえ、キリストのその神性が真実であるかどうかを吟味せよ。
Si ea est qua cognita ad bonum quis reformatur, sequitur ut falsae renuntietur, conperta inprimis illa omni ratione quae delitiscens sub nominibus et imaginibus mortuorum quibusdam signis et miraculis et oraculis fidem divinitatis operatur.
もしそれが、認識されることによって人が善なるものへと造り変えられる神性であるならば、偽りの神性は放棄されるべきだという帰結になる。とりわけ、死者の名や像の陰に潜みながら、ある種の徴や奇跡や神託によって神性への信仰を呼び起こしているあの欺瞞のからくりのすべてが見破られたならばなおさらである。
- 21.22subreptum a discipulis iactitaverunt
対格不定詞構文(Oratio Obliqua)であるが、対格主語(eum または cadaver)および繋辞 esse が省略されている([eum] subreptum [esse])。頻度動詞 iactitaverunt(「言いふらした、主張し立てた」)の目的語節を成す。
- 21.23multo verius quam apud vos adseverare de Romulo Proculi solent
固有名詞の複数形 Proculi は、ロムルスの昇天・神格化を証言したプロクルス・ユリウス(Proculus Julius)を代表例とする「プロクルスのような者たち(詐称者・追従者たち)」を指す類概念的複数。比較級 multo verius は、キリストの昇天(in caelum est receptus)の真実性を彼らローマ人の伝承に対比させて修飾する副詞的句構文。
- 21.30non qua rupices et adhuc feros homines multitudini tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa, sed qui iam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem veritatis ocularet
前半は関係代名詞の奪格(手段)または関係副詞 qua に導かれる目的・結果の接続法節(temperaret)で、先行詞は divinitatem。後半は対比の sed の後で先行詞 Christo に呼応する関係代名詞主格 qui に構文転換(anakolouthon)し、接続法 ocularet を取る。Numa の後ろには fecit が省略されている(quod Numa [fecit])。
