← カルタゴのキュプリアヌス

処女の規律と服装について

§22-24

童貞の卓越性と天使の如き純潔の奨励

キプリアヌスは、処女たちが世の悲しみや肉欲から解放され、天の天使と同等であることを示して貞潔を保つよう励ます。さらに、節制の徳の価値を聖書の引用を交えて説明し、年長者と年少者が互いに模範となって主のもとへ進むよう促す。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§22

​Sernate,1 uirgines, seruate quod esse coepistis. seruate quod eritis. magna uos merces habet, praemium grande uirtutis, munus maximum castitatis. uultis scire quo malo careat et quid boni teneat continentiae uirtus? multiplicabo, inquit mulieri Deus, tristitias tuas et gemitus tuos, et in tristitia paries filios, et conuersio tua ad uirum tuum et ipse tui dominabitur. uos ab hac sententia liberae estis, uos mulierum tristitias et gemitus non timetis, nullus uobis de partu circa filios metus est: nec maritus dominus, dominus uester et caput Christus est ad instar et uicem masculi,2 sors uobis et condicio communis est. Domini uox est illa dicentis: filii saeculi huius generant et generantur: qui autem habuerint dignationem saeculi illius et resurrectionis a mortuis, non nubunt neque matrimonium faciunt: neque enim incipiunt mori. aequales enim sunt angelis Dei, cum sint filii resurrectionis. quod futuri sumus, iam uos esse coepistis. uos resurrectionis gloriam in isto saeculo iam tenetis, per saeculum sine saeculi contagione transitis: cum castae perseueratis et uirgines, angelis Dei estis aequales. tantum maneat et duret solida et inlaesa uirginitas et ut coepit fortiter, iugiter perseueret nec monilium aut uestium quaerat ornamenta sed morum. Deum spectet et caelum neque oculos ad sublime porrectos ad carnis et mundi concupiscentiam deprimat, ad terrena deponat.

処女たちよ、保ちなさい。あなたがたがなり始めたところのものを保ちなさい。あなたがたがこれからなるであろうところのものを保ちなさい。大きな報酬があなたがたを待っている。美徳の偉大な報い、貞潔の最高の賜物が。あなたがたは、節制の徳がいかなる悪を免れており、いかなる善を保持しているかを知りたいか。「私はあなたの悲しみとうめきを大いに増す。あなたは悲しみのうちに子を産み、あなたの憧れは夫に向かい、彼はあなたを支配するであろう」と、神は女に言われた。あなたがたはこの宣告から自由であり、女たちの悲しみとうめきを恐れず、出産や子どもに関していかなる不安もない。また夫が主人なのではなく、あなたがたの主人であり、頭であるのは、男の代わりに、かつ男に倣って、キリストである。あなたがたの運命と境遇は(主と)共通である。「この世の子らは、娶り、娶られる。しかし、かの世と死者からの復活にあずかるにふさわしいとされた人々は、娶ることも嫁ぐこともしない。なぜなら、彼らはもはや死ぬことがないからである。彼らは復活の子らであり、神の天使たちと等しいからである」とは、主ご自身が言われる御声である。私たちが将来なるであろう姿に、あなたがたはすでに今なり始めている。あなたがたは復活の栄光をすでにこの世において保持しており、世の汚れに染まることなく世を通り過ぎていく。あなたがたが清らかに、かつ処女として耐え忍ぶとき、あなたがたは神の天使たちと等しいのである。ただ、堅固で傷のない処女性がとどまり、持続し、力強く始まったように絶えず忍耐し、首飾りや衣服の装飾ではなく、品性の装飾を求めるように。神と天を仰ぎ見、高みへと向けられた目を肉や世の欲望へと引き下げ、地上のものへと落とすことがないように。

§23

​Prima sententia crescere et multiplicari praecepit, secunda et continentiam suasit. dum adhuc rudis mundus et inanis est, copiam fecunditate generantes propagamur et crescimus ad humani generis augmentum: cum iam refertus est orbis et mundus inlicit, qui capere continentiam possunt spadonum more uiuentes castrantur ad regnum. nec hoc iubet Dominus sed hortatur, nec iugum necessitatis inponit, quando maneat uoluntatis arbitrium liberum. sed cum habitationes multas aput patrem suum dicat, melioris habitaculi hospitia demonstrat. habitacula ista meliora uos petitis, carnis desideria castrantes maioris gratiae praemium in caelestibus obtinetis. omnes quidem qui ad diuinum munus et patrium baptismi sanctificatione perueniunt hominem illic ueterem gratia lauacri salutaris exponunt et innouati Spiritu sancto a sordibus contagionis antiquae iterata natiuitate purgantur. sed natiuitatis iteratae uobis maior sanctitas et ueritas conpetit, quibus desideria iam carnis et corporis nulla sunt. sola in uobis quae sunt uirtutis et spiritus ad gloriam remanserunt. apostoli uox est quem Dominus uas electionis suae dixit, quem ad promenda mandata caelestia Deus misit. primus homo, inquit, e terrae limo, secundus e caelo: qualis ille e limo, tales et qui de limo, et qualis caelestis, tales et caelestes. quomodo portauimus imaginem eius qui de limo est, portemus et imaginem eius qui de caelo est. hanc imaginem uirginitas portat, portat integritas, sanctitas portat et ueritas, portant disciplinae Dei memores, iustitiam cum religione retinentes, stabiles in fide, humiles in timore, ad omnem tolerantiam fortes, ad sustinendam iniuriam mites, ad faciendam misericordiam faciles, fraterna pace unanimes adque concordes.

最初の宣告は増え広がることを命じ、第二の宣告は節制をも勧めた。世界がまだ未開で空虚であった間、私たちは多産によって多くを生み出し、人類の増加のために広がり増え続けた。今や世界は満ちており、世が誘惑するとき、節制を受け入れることができる人々は、去勢された者のように生きることで、御国のために自らを去勢している。主はこれを命じるのではなく勧められるのであり、意志の自由な選択が残されている以上、必要の軛を課されることはない。しかし、主がご自身の父の家に多くの住まいがあると言われるとき、より優れた住まいの宿りを示しておられるのである。あなたがたは、これらより優れた住まいを求めており、肉の欲望を断つことによって、天においてより大きな恩寵の報酬を獲得している。確かに、洗礼の聖別によって神の、そして父としての賜物に至るすべての者は、そこにおいて、救いの洗礼の恵みによって古い人を脱ぎ捨て、聖霊によって新たにされ、新たな誕生によってかつての汚れの塵から清められる。しかし、あなたがたには、すでに肉や体の欲望が何もないので、その新たな誕生のより大きな聖性と真実が備わっている。あなたがたのうちには、美徳と霊に属するものだけが栄光のために残されている。「第一の人は地の塵から、第二の人は天からである。塵からできた者がそうであるように、塵に属する者たちもそうであり、天の者がそうであるように、天に属する者たちもそうである。私たちが塵からできた者の姿を帯びたように、天から来られた方の姿をも帯びよう」とは、主がご自身の選ばれた器と言われ、天の掟を告げるために神が遣わされた使徒の言葉である。処女性はこの姿を帯び、無垢が、聖性と真実がこれを帯び、神の規律を心に留め、敬虔さとともに正義を維持し、信仰に堅く、恐れのうちに謙虚であり、すべての忍耐に対して強く、害を被ることに温厚であり、慈悲を施すことに寛大であり、兄弟としての平和において一致団結している人々がこれを帯びている。

§24

​Quae uos singula, o bonae uirgines, obsernare,3 diligere, inplere debetis quae Deo et Christo uacantes ad Dominum, cui uos dicastis, et maiore et meliore parte praeceditis.4 prouectae annis, iunioribus facite magisterium: minores natu, praebete conparibus incitamentum. hortamentis uos mutuis excitate, aemulis de uirtute documentis ad gloriam prouocate. durate fortiter, spiritaliter pergite, peruenite feliciter. tantum mementote tunc nostri, cum incipiet in uobis uirginitas honorari.

これらの一つひとつを、おお、善良な処女たちよ、あなたがたは守り、愛し、実行しなければならない。あなたがたは、神とキリストに身を捧げ、ご自身を奉献した主のもとへと、より大きくより優れた部分において進んでいるのであるから。年長の人々は、年若い人々に対して手本を示しなさい。年若い人々は、同輩たちに対して励みを与えなさい。互いの励ましによって奮起し、徳についての競争的な範例によって、栄光へと刺激し合いなさい。力強く持ちこたえ、霊的に進み、幸福のうちに到達しなさい。ただ、あなたがたにおいて処女性が誉れを受け始めるときには、私たちのことを思い出してほしい。

構文注4 件
  1. 22Sernate

    Sernateはservate(命令法現在能動態複数「保て」)の印刷上の誤り。

  2. 22ad instar et uicem masculi

    instar(不変化名詞)とuicem(名詞uicisの対格)は前置詞的に用いられて属格masculiを支配し、「男の肖像として、また男の代理として」を意味する。

  3. 24obsernare

    obsernareはobservare(不定法現在能動態「守る」)の印刷上の誤り。

  4. 24quae Deo et Christo uacantes ad Dominum, cui uos dicastis, et maiore et meliore parte praeceditis

    quaeは主格複数女性の関係代名詞で主節の主語(uirginesに対する呼びかけ)に係る。et maiore et meliore parteは「より大きく、より優れた部分において」という基準を示す奪格。

翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・修正履歴(1 件・最終 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校閲 — 注 1 件
urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa004.humanitext-lat1:22-24