- 底本
- Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.humanitext-lat1:6#2
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
質料基底を共有しない物体と非物体、あるいは非物体同士は相互に変容し得ないため、キリストにおいて人性が神性に変わることも混淆することも不可能であると論証し、エウテュケス説を論駁する。
Corpora uero in incorporea nulla ratione poterunt permutari, quoniam nulla communi materia subiecta participant quae susceptis qualitatibus in alterutram permutetur. Omnis enim natura incorporeae substantiae nullo materiae nititur fundamento; nullum uero corpus est cui non sit materia subiecta. Quod cum ita sit cumque ne ea quidem quae communem materiam naturaliter habent in se transeant, nisi illis adsit potestas in se et a se faciendi ac patiendi, multo magis in se non permutabuntur quibus non modo communis materia non est, sed cum alia res materiae fundamento nititur ut corpus, alia omnino materiae subiecto non egeat ut incorporeum.1 Non igitur fieri potest, ut corpus in incorporalem speciem permutetur, nec uero fieri potest, ut incorporalia in sese commixtione aliqua permutentur. Quorum enim communis nulla materia est, nec in se uerti ac permutari queunt. Nulla autem est incorporalibus materia rebus; non poterunt igitur in se inuicem permutari. Sed anima et deus incorporeae substantiae recte creduntur; non est igitur humana anima in diuinitatem a qua adsumpta est permutata. Quod si neque corpus neque anima in dignitatem2 potuit uerti, nullo modo fieri potuit, ut humanitas conuerteretur in deum. Multo minus uero credi potest, ut utraque in sese confunderentur, quoniam neque incorporalitas transire ad corpus potest neque rursus e conuerso corpus ad incorporalitatem, quando quidem nulla his materia subiecta communis est quae alterutris substantiarum qualitatibus permutetur. At hi ita aiunt ex duabus quidem naturis Christum consistere, in duabus uero minime, hoc scilicet intendentes, quoniam quod ex duabus consistit ita unum fieri potest, ut illa ex quibus dicitur constare non maneant; ueluti cum mel aquae confunditur neutrum manet, sed alterum alterius copulatione corruptum quiddam tertium fecit, ita illud quidem quod ex melle atque aqua tertium fit constare ex utrisque dicitur, in utrisque uero negatur. Non enim poterit in utrisque constare, quando utrorumque natura non permanet. Ex utrisque enim constare potest, licet ea ex quibus coniungitur alterutra qualitate corrupta sint; in utrisque uero huiusmodi constare non poterit, quoniam ea quae in se transfusa sunt non manent ac non sunt utraque in quibus constare uideatur, cum ex utrisque constet in se inuicem qualitatum mutatione transfusis. Catholici uero utrumque rationabiliter confitentur, nam et ex utrisque naturis Christum et in utrisque consistere. Sed id qua ratione dicatur, paulo posterius explicabo. Nunc illud est manifestum conuictam esse Eutychis sententiam eo nomine, quod3 cum tribus modis fieri possit, ut ex duabus naturis una subsistat, ut aut diuinitas in humanitatem translata sit aut humanitas in diuinitatem aut utraque permixta sint, nullum horum modum fieri potuisse superius dicta argumentatione declaratur.
しかし、物体は非物体的なものへと変容することは決してできない。なぜなら、諸性質を受け入れていずれか一方へと変容するような共通の基底質料を、それらは何ら分有していないからである。実に、非物体的な実体の本性はすべて質料の基礎にいささかも依拠しておらず、他方で質料が基底にない物体は一つも存在しない。このことが以上のとおりであり、また本性上共通の質料を持つもの同士ですら、互いに対して、また互いから作用し受動する能力が存在しない限り互いへと移行しない以上、共通の質料を持たないばかりか、物体のように一方は質料の基礎に依拠し、非物体的なもののように他方は質料という基底を全く必要としないようなもの同士は、なおさら互いへと変容することはない。したがって、物体が非物体的な種へと変容することはあり得ず、また非物体的なもの同士が何らかの混淆によって互いへと変容することも決してあり得ない。共通の質料を何ら持たないものは、互いへと転換され変容することができないからである。しかし、非物体的な事物には質料が一切ない。したがって、それらは互いに変容することはできない。だが、魂と神は正当にも非物体的な実体であると信じられている。したがって、人間の魂は自らを引き受けた神性へと変容したのではない。それゆえ、もし肉体も魂も尊厳へと変容し得なかったとすれば、人間性が神へと変容したということはいかなる方法でもあり得なかったのである。ましてや、双方が互いの中に混じり合ったと信じることは到底できない。なぜなら、実体の一方の性質によって変容するような共通の基底質料が両者に全く存在しない以上、非物体性が物体へと移行することも、逆に物体が非物体性へと移行することもできないからである。だが彼らは、キリストは二つの本性から成るが二つの本性において成るのでは決してない、とこのように言う。彼らの意図するところは明らかに、二つのものから成るものは、それを構成すると言われる諸事物がそのまま留まらないような仕方で一つになり得るということである。たとえば、蜂蜜が水と混ざり合うときにはいずれも留まらず、一方が他方と結合して損なわれることで第三の或るものを生じさせるように、蜂蜜と水から第三のものとして生じたものは、まさに双方から成ると言われるが、双方において成るとは否定されるのである。なぜなら、双方の本性が存続しないとき、それが双方において成ることはあり得ないからである。実際、結合されるもととなった事物が一方の性質によって損なわれたとしても、双方から成ることはあり得るが、このようなものが双方において成ることはあり得ない。互いのうちへと注ぎ込まれた事物は留まることがなく、諸性質の変容によって互いのうちへと注ぎ込まれた双方から成るとしても、それにおいて成ると見なされ得るような双方がもはや存在しないからである。しかし正統信仰の信徒たちは、キリストが二つの本性から成ると同時に二つの本性において成るという双方を、理に適った仕方で告白している。だがそれがどのような論理によって語られるかは、少し後で説明しよう。いまや明らかなのは、二つの本性から一つの本性が存立し得るのは、神性が人間性へと移行したか、人間性が神性へと移行したか、あるいは双方が混じり合ったかの三つの様態によるが、これらの様態のいずれも生じ得なかったということが、上述の論証によって明示されたというその点において、エウテュケスの説が論破されたということである。
- 6multo magis in se non permutabuntur quibus non modo communis materia non est, sed cum alia res materiae fundamento nititur ut corpus, alia omnino materiae subiecto non egeat ut incorporeum
文頭の「Quod cum ita sit cumque...」から続く条件節・理由節を受けた主節構文。「quibus...」は関係代名詞与格で所有を表し、「non modo... sed (etiam)...」構文により「共通の質料がないだけでなく、一方は物体のように質料に依拠し他方は非物体のように質料を要しないようなものたち」を指して主語相当の限定を行っている。従属節が入れ子状に連なり、前段の「a fortiori」(multo magis)の結論を導いている。
- 6in dignitatem
文脈上は直前の「in diuinitatem」および直後の「in deum」に対応するため、「神性(diuinitatem)」の写本上の誤写ないし異読と見なされることが多いが、伝承テキストでは「dignitatem(尊厳・高貴さ)」と読まれる。ここではテキストの語形を尊重し「尊厳(神性の位格的尊厳)」として解釈した。
- 6eo nomine, quod
「〜という理由で、〜という点において」を意味する成句表現。「conuictam esse Eutychis sententiam」の論駁された根拠を「quod...」以下の節が展開している。
